EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
369

[2]
sepedictum predium, seu curiam venderemus Haymanno ciui Iglauiensi, in
[3]
ipso contractu, euidenter expressimus ius et consuetudinem predii prenotati
[4]
tam in censu, quam in decimis, esse inuiolabiliter obseruandam. Ne igitur
[5]
super huiusmodi venditione litis possit materia suboriri, presentes conscribi
[6]
fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. "l'estibus subnotatis, quorum
[7]
hec sunt nomina. Fridericus de Goding iudex prouincialis, dominus Fride-
[8]
ricus subpincerna Regis, Eberhardus, Preslo, Swellarius, Perengerus,
[9]
Hiruso ciues Brunenses. Acta sunt hec Anno Domini M. CC. LXIIII.
[10]
IV. Kalendas Iulii.

[11]
Ex Annalibus MSS. ejusdem monasterii et aliis copiis.

[12]
CCCLXVII.

[13]
uv .

[14]
Přemysl, rex Boémiae et marchio Moraviae, monasterio Tisñowicensi
[15]
villam Lukow (Luka), per Drahoslaum militem violenter ablatam, adjudicat.
[16]
Dt. Olomucii, die 10. Novembris, 1264.

[17]
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Nos Premyzel dei
[18]
gracia rex bohemie dux Austrie Styrieque ac marchio Morauie tam pre-
[19]
sentibus quam futuris imperpetuum. Quoniam ea que apud mortales facta
[20]
geruntur ab eorum memoria obliuionis nubilo facillimo facillime subducuntur
[21]
nisi scripti tenacitate fuerint roborata. Ea propter generositatis nostre
[22]
gloriosam intuentes prosapiam et honoris diuinitus ampliatam leticiam eum
[23]
qui regna tenet olimpi habemus eo amplius reuereri ut dum nobis munda-
[24]
narum rerum et dignitatum affluentiam impertitur et celestium gaudiorum
[25]
graciam largiatur. Nouerint igitur presentes et futuri has litteras inspec-
[26]
turi quod Abbatissa Elyzabet nomine sanctimonialium ordinis Cisterciensis
[27]
in porta celi quod uulgo Tusnowiz dicitur cum reliquis sanctimonialibus
[28]
accedens ad presentiam nostram cum iudicio presideremus in Olomunz una
[29]
cum domino B.(runone) dicti loci antistite ac baronibus bohemie et Morauie
[30]
nobilibus in festo beati Martini correcturi terre nobis subiecte obstacula
[31]
multiplicia querimoniam mouit de villa Lucove nuncupata per Drahozlaum
[32]
militem nostrum sibi violenter ablata. Dictus vero miles eclipticare se
[33]
sentiens iure obuiandi aduerse parti nobilium consilio suarum suorumque

[34]
i 47


Text viewFacsimile