69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
354
ad rei memoriam sempiternam. Quia fragilis est hominum memoria multo-
rumque malitia prona ad litigandum, ne ergo consensus uoluntarius possit
inmutari, que aguntur in tempore perennari debent testimonio scripture,
necnon appensionibus sigillorum. Nouerit igitur etas tam presentium, quam
posteritas successura, quod nos soror Herburgis procuratrix cenobii sancte
Marie in Brunna de bona uoluntate nosiri totius capituli et consensu Gunthero
ciui Brunnensi molendinum situm iuxta fluuium. diclum Suarcza. contulimus
pleno iure una cum liberis, si quos habuerit, possidendum, aut si cuiquam
consanguineorum suorum nobis conuenienti post mortem suam predictum
molendinum assignauerit consentimus, sub censu tamen unius marce argenti,
sicut sibi contulimus, nunc a festo beati Michahelis archangeli quoad
annum nobis annis singulis persoluendo etiam in omnibus, de quibus olere
prefatum cenobium nostrum eguerit, fideliter promouere. Insuper XVIII
pullos metretam simile fracte nostre domui annis singulis ministrare. Vt
hec auiem rata permaneant et inconcussa sibi litteras nostras conferimus
sigilli nostri munimine roboratas. Acía sunt hec anno domini MCCLXIII.
Datum in Brunna in die beatorum apostolorum Petri et Pauli. Hec sunt
nomina testium. Erklo. Persilo. Rudilo in fine. Woluilo de antiquo foro.
Sweller. Cunradus Suewus. Pertoldus. Ouner de praem.
Ex originali in archivo S. J. Brunensis,
CCCLV III.
Processus litis cruciferorum s. Joannis cum rectore s. Jacobi Brunae de
decimis villae Künigsfeld. Dt. 27. Augusti, 1263.
In nomine domini amen. Orta dudum inter . . priorem et fratres
hospitalis Ierusalem in .Morauia et Polonia ex parte una, et . . rectorem
ecclesie s. Jacobi in Brunna Olomucensis diocesis ex altera, coram . . .
abbate montis syon premonstratensis ordinis Pragensis diocesis . . scola-
stico Wissegradensi et . . . archidiacono Gradicensi, iudicibus a sede
apostolica deputatis super quibusdam decimis et iuribus parrochialibus loci
de Cunigesuelt predicte Olomucensis diocesis, materia questionis, dicti
Judices rectorem ipsum, eius contumaciis exigentibus, in duodecim marchis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile