EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

354

ad rei memoriam sempiternam. Quia fragilis est hominum memoria multo- rumque malitia prona ad litigandum, ne ergo consensus uoluntarius possit inmutari, que aguntur in tempore perennari debent testimonio scripture, necnon appensionibus sigillorum. Nouerit igitur etas tam presentium, quam posteritas successura, quod nos soror Herburgis procuratrix cenobii sancte Marie in Brunna de bona uoluntate nosiri totius capituli et consensu Gunthero ciui Brunnensi molendinum situm iuxta fluuium. diclum Suarcza. contulimus pleno iure una cum liberis, si quos habuerit, possidendum, aut si cuiquam consanguineorum suorum nobis conuenienti post mortem suam predictum molendinum assignauerit consentimus, sub censu tamen unius marce argenti, sicut sibi contulimus, nunc a festo beati Michahelis archangeli quoad annum nobis annis singulis persoluendo etiam in omnibus, de quibus olere prefatum cenobium nostrum eguerit, fideliter promouere. Insuper XVIII pullos metretam simile fracte nostre domui annis singulis ministrare. Vt hec auiem rata permaneant et inconcussa sibi litteras nostras conferimus sigilli nostri munimine roboratas. Acía sunt hec anno domini MCCLXIII. Datum in Brunna in die beatorum apostolorum Petri et Pauli. Hec sunt nomina testium. Erklo. Persilo. Rudilo in fine. Woluilo de antiquo foro. Sweller. Cunradus Suewus. Pertoldus. Ouner de praem.

Ex originali in archivo S. J. Brunensis,

CCCLV III.

Processus litis cruciferorum s. Joannis cum rectore s. Jacobi Brunae de decimis villae Künigsfeld. Dt. 27. Augusti, 1263.

In nomine domini amen. Orta dudum inter . . priorem et fratres hospitalis Ierusalem in .Morauia et Polonia ex parte una, et . . rectorem ecclesie s. Jacobi in Brunna Olomucensis diocesis ex altera, coram . . . abbate montis syon premonstratensis ordinis Pragensis diocesis . . scola- stico Wissegradensi et . . . archidiacono Gradicensi, iudicibus a sede apostolica deputatis super quibusdam decimis et iuribus parrochialibus loci de Cunigesuelt predicte Olomucensis diocesis, materia questionis, dicti Judices rectorem ipsum, eius contumaciis exigentibus, in duodecim marchis



Text viewManuscript line view