EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

340

nona die Augusti. Indictione quinta. Anno domini Millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, regni vero sexto.

Excusum apud Goldastum, Balbinum, Lambacher, Lunig et alios.

CCCXLIV.

Bruno, episcopus Olomucensis, concedit monasterio Zabrdowicensi facultatem vendendi villam Diwdk. Dt. in Modrice, mense Augusto, 1262.

B.(runo), dei gracia Olomucensis episcopus, vniuersis, ad quos littera ista peruenerit. Salutem et sinceram in domino caritatem. Notum fore facimus presentibus et futuris tenore presentium, quod soror Herburgis, sanctimonialis de cella sancte marie in brunna, et totus conuentus eiusdem loci quasdam possessiones emerunt racionabiliter et legittime ab abbate et fratribus in zawardawixze villam videlicet in diwax per manus puplicas et coram puplicis et fide dignis personis pro peccunia numerata et tem- pore promisso et loco soluta, et quiete gaudent illa possessione et solu- tionum perceptione; nam euidenter iura scripta docent, quod nulla emptio uel uenditio ut rei spiritualis commutatio debeat fieri de possessionibus eccle- siarum, nisi interueniente assensu beneuolo episcopi dyocesani et auxilio. Vnde abbas ecclesie in sawardavizze et fratres eius, in maxima necessi- iate constituti, causam sue inopie ostenderunt nobis consilium super hoc a nobis petierunt. Nos quidem miserti super ipsorum defectibus, indulsimus eis vendere villam supra scripíam dominabus sancte marie in brunna, et etiam dominabus eam emere pro sua pecunia, nulla conditione interposita aut ponenda. Si vero contingeret futuris temporibus, statum ecclesie domi- narum ad inopiam peruenire, et necessitas eas cogeret suas possessiones vendere, pium uidetur esse, si prius suam uenditionem offerant memoratis fratribus quam alienis. Celebrata igitur uenditione legitime, et solutione peccunie facta et nostro assensu adhibito, nec non et abbatis de strahau, ipsorum correctoris, beneplacito accedente, presentibus ciuibus brvnnensis ciuitatis, ad cautelam futurorum, et ne, quod licite coram nobis factum est, illicite possit ab aliquo inposterum irritari aut uiolari, nostras litteras patentes duximus eis concedendas. Hi sunt ciues, qui interfuerunt: Volfilo.

M


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile