EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
340

[2]

[3]

[4]
nona die Augusti. Indictione quinta. Anno domini Millesimo ducentesimo
[5]
sexagesimo secundo, regni vero sexto.

[6]
Excusum apud Goldastum, Balbinum, Lambacher, Lunig et alios.

[7]
CCCXLIV.

[8]
Bruno, episcopus Olomucensis, concedit monasterio Zabrdowicensi facultatem
[9]
vendendi villam Diwdk. Dt. in Modrice, mense Augusto, 1262.

[10]
B.(runo), dei gracia Olomucensis episcopus, vniuersis, ad quos littera
[11]
ista peruenerit. Salutem et sinceram in domino caritatem. Notum fore
[12]
facimus presentibus et futuris tenore presentium, quod soror Herburgis,
[13]
sanctimonialis de cella sancte marie in brunna, et totus conuentus eiusdem
[14]
loci quasdam possessiones emerunt racionabiliter et legittime ab abbate et
[15]
fratribus in zawardawixze villam videlicet in diwax per manus puplicas
[16]
et coram puplicis et fide dignis personis pro peccunia numerata et tem-
[17]
pore promisso et loco soluta, et quiete gaudent illa possessione et solu-
[18]
tionum perceptione; nam euidenter iura scripta docent, quod nulla emptio
[19]
uel uenditio ut rei spiritualis commutatio debeat fieri de possessionibus eccle-
[20]
siarum, nisi interueniente assensu beneuolo episcopi dyocesani et auxilio.
[21]
Vnde abbas ecclesie in sawardavizze et fratres eius, in maxima necessi-
[22]
iate constituti, causam sue inopie ostenderunt nobis consilium super hoc
[23]
a nobis petierunt. Nos quidem miserti super ipsorum defectibus, indulsimus
[24]
eis vendere villam supra scripíam dominabus sancte marie in brunna, et
[25]
etiam dominabus eam emere pro sua pecunia, nulla conditione interposita
[26]
aut ponenda. Si vero contingeret futuris temporibus, statum ecclesie domi-
[27]
narum ad inopiam peruenire, et necessitas eas cogeret suas possessiones
[28]
vendere, pium uidetur esse, si prius suam uenditionem offerant memoratis
[29]
fratribus quam alienis. Celebrata igitur uenditione legitime, et solutione
[30]
peccunie facta et nostro assensu adhibito, nec non et abbatis de strahau,
[31]
ipsorum correctoris, beneplacito accedente, presentibus ciuibus brvnnensis
[32]
ciuitatis, ad cautelam futurorum, et ne, quod licite coram nobis factum est,
[33]
illicite possit ab aliquo inposterum irritari aut uiolari, nostras litteras
[34]
patentes duximus eis concedendas. Hi sunt ciues, qui interfuerunt: Volfilo.

[35]
M


Text viewFacsimile