69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
327
mercennarios uestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persoluitis
sine aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta
sunt seu benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis beneficia uel ob-
sequia ex caritate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus
in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint
ipsam tanquam contra apostolice sedis indulta prolatam decernimus irritan-
dum. Nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis
ordinis et contra indulta apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari.
Preterea cum comune interdictum terre fuerit liceat uobis nichilominus in
uestro monasterio excommunicatis interdictis diuina officia celebrare. Paci
quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere
uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu
grangiarum uesirarum nullus rapinam seu fürtum facere ignem apponere
sanguinem fundere, hominem temere capere uel interficere, seu uiolentiam
audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecesso-
ribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas necnon liber-
tates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel
aliis Christi fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica con-
firmamus et presentis scripti priuilegio comunimus. Decernimus ergo ut
nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut
eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet
uexalionibus fatigare set omnia integra conseruentur eorum pro quorum
gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura.
Nalua sedis apostolice auctoritate. Siqua igitur in futurum ecclesiastica
secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam
temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi reatum: suum
congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate,
reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et
a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu
christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni.
Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu
christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum
iudicem premia eterne pacis inueniant amen amen amen. Ego Vrbanus
catholice ecclesie episcopus. (signum: fac mecum domine signum bonum.)
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile