EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

327

mercennarios uestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persoluitis sine aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt seu benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis beneficia uel ob- sequia ex caritate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra apostolice sedis indulta prolatam decernimus irritan- dum. Nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra indulta apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari. Preterea cum comune interdictum terre fuerit liceat uobis nichilominus in uestro monasterio excommunicatis interdictis diuina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uesirarum nullus rapinam seu fürtum facere ignem apponere sanguinem fundere, hominem temere capere uel interficere, seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecesso- ribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas necnon liber- tates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel aliis Christi fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica con- firmamus et presentis scripti priuilegio comunimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere minuere seu quibuslibet uexalionibus fatigare set omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Nalua sedis apostolice auctoritate. Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi reatum: suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant amen amen amen. Ego Vrbanus catholice ecclesie episcopus. (signum: fac mecum domine signum bonum.)



Text viewManuscript line view