EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

303

vt ad receptionem et prouisionem alicuius in pensionibus vel beneficiis ecclesiasticis minime teneamini nec ad id compelli possitis per litteras apostolicas, que plenam et expressam de indulgencia huiusmodi et ordine vestro non fecerint mencionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani Idus Februarii. Pontificatus nostri anno septimo.

lbidem fol. 111.

CCCXIV.

Idem monasterio Tisiowicensi confirmat jus patronatus ecclesiae s. Wenceslai in Tisnowice. Dt. Laterani, XV. Kalendas Marlii, 1261.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in Christo filiabus Abbatisse et. conuentui monasterii de Celiporta Cisterciensis ordinis Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionis augmentum uobis deo propitio prouenire confidimus si super hiis que digne cupitis nos uobis inuenisse beniuolos gaudeatis. Sane petitio uestra nobis exhibita continebat quod cum clare memorie Consíantia regina Boemie ius patronatus quod in ecclesia sancii Vuenceslai de Thusnawiz Olomucensis diocesis obtinebat uobis regia liberalitate. donasset intuitu pietatis tandem bone memorie Robertus Olomucensis episcopus huiusmodi donationem ap- probaus diligenti deliberatione prehabita uobis ordinaria auctoritate con- cessit ut dictam ecclesiam in qua rectoris institutio spectabat ad eum cum iuribus et pertinentiis suis cedente uel decedente illius rectore in uestros usus proprios retinere possitis deputata de prouentibus ipsius ecclesie uicario presbytero ibidem perpetuo seruituro pro sustentatione sua et epi- scopalibus iuribus persoluendis ac supportandis eius consuetis oneribus congrua portione prout in patentibus litteris confectis exinde ac sigillo episcopi memorati signatis plenius dicitur contineri. Nos itaque uestris supplicationibus inclinati quod ab eisdem regina et episcopo super premissis pie ac prouide factum est ratum et firmum habentes id non obstante quod


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile