Facsimile view
69
303
vt ad receptionem et prouisionem alicuius in pensionibus ‘vel beneficiis
ecclesiasticis minime teneamini nec ad id compelli possitis per litteras
apostolicas, que plenam et expressam de indulgencia huiusmodi et ordine
vestro non fecerint mencionem. Nulli ergo omnino’ hominum liceat hanc
paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei
et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum
Laterani Idus Februarii. Pontificatus nostri anno septimo.
lbidem — fol. 111.
CCCXIV.
Idem monasterio Tisiowicensi confirmat jus patronatus ecclesiae s. Wenceslai
in Tisnowice. Dt. Laterani, XV. Kalendas Marlii, 1261.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in Christo
filiabus Abbatisse et. conuentui monasterii de Celiporta Cisterciensis ordinis
Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionis
augmentum uobis deo propitio prouenire confidimus si super hiis que digne
cupitis nos uobis inuenisse beniuolos gaudeatis. Sane petitio uestra nobis
exhibita continebat quod cum clare memorie Consíantia regina Boemie ius
patronatus quod in ecclesia sancii Vuenceslai de Thusnawiz Olomucensis
diocesis obtinebat uobis regia liberalitate. donasset intuitu pietatis tandem
bone memorie Robertus Olomucensis episcopus huiusmodi donationem ap-
probaus diligenti deliberatione prehabita uobis ordinaria auctoritate con-
cessit ut dictam ecclesiam in qua rectoris institutio spectabat ad eum cum
iuribus et pertinentiis suis cedente uel decedente illius rectore in uestros
usus proprios retinere possitis deputata de prouentibus ipsius ecclesie
uicario presbytero ibidem perpetuo seruituro pro sustentatione sua et epi-
scopalibus iuribus persoluendis ac supportandis eius consuetis oneribus
congrua portione prout in patentibus litteris confectis exinde ac sigillo
episcopi memorati signatis plenius dicitur contineri. Nos itaque uestris
supplicationibus inclinati quod ab eisdem regina et episcopo super premissis
pie ac prouide factum est ratum et firmum habentes id non obstante quod