EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

295

CCCII.

Idem abbati et. conventui. Welehradensi indulget, ut in civitatibus, villis et domibus suis liceal eis divina officia celebrare. Datum Laterani, XIX. Kalendas Februarii, 1261.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati et conuentui monasterii de Welegrad Cisterciensis ordinis, Olomucensis diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Deuocionis vestre precibus inclinati auctoritate vobis presencium indulgemus, vt in ciuitatibus, villis, grangiis et domibus vestris liceat vobis diuina officia celebrare sine iuris preiudicio alieni. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XIX. Kalendas Februarii. Pontificatus nostri anno septimo.

E codice Welehradensi fol. 113.

CCCIV.

Bruno, episcopus Olomucensis, praedia monasterio Sarensi collata per lestamentum Boékonis auctoritate dioecesana. confirmat. Dt. in Modřice, VI. Kalendas Februarii, 1261.

Bruno dei gracia Episcopus Olomucensis Dilectis in christo Henrico Abbati et Conuentui Monasterii in Saahr Cisterciensis ordinis Pragensis diocesis Salutem et sinceram in Domino charitatem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per Officii nostri Sollicitudinem ad effectum debitum perducatur. Cum igitur sicut vestra nobis exhibita peticio continebat Nobilis vir bone me- morie dominus Bozko olim Castellanus in. Zinohem nostre Diocesis pium erga vos et monasterium vestrum deuocionis zelum gerens villas et pos- sessiones alias in nostra diocesi vobis ac Monasterio vestro in remedium anime sue pia liberalitate cum omni iure ac attinenciis suis quemadmodum ipse possedisse dignoscitur contulerit perpetuo possidendas, quas propriis


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile