EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
295

[2]
CCCII.

[3]
Idem abbati et. conventui. Welehradensi indulget, ut in civitatibus, villis
[4]
et domibus suis liceal eis divina officia celebrare. Datum Laterani, XIX.
[5]
Kalendas Februarii, 1261.

[6]
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . abbati
[7]
et conuentui monasterii de Welegrad Cisterciensis ordinis, Olomucensis
[8]
diocesis salutem et apostolicam benediccionem. Deuocionis vestre precibus
[9]
inclinati auctoritate vobis presencium indulgemus, vt in ciuitatibus, villis,
[10]
grangiis et domibus vestris liceat vobis diuina officia celebrare sine iuris
[11]
preiudicio alieni. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre
[12]
concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem
[13]
hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum
[14]
Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani
[15]
XIX. Kalendas Februarii. Pontificatus nostri anno septimo.

[16]
E codice Welehradensi fol. 113.

[17]
CCCIV.

[18]
Bruno, episcopus Olomucensis, praedia monasterio Sarensi collata per
[19]
lestamentum Boékonis auctoritate dioecesana. confirmat. Dt. in Modřice,
[20]
VI. Kalendas Februarii, 1261.

[21]
Bruno dei gracia Episcopus Olomucensis Dilectis in christo Henrico
[22]
Abbati et Conuentui Monasterii in Saahr Cisterciensis ordinis Pragensis
[23]
diocesis Salutem et sinceram in Domino charitatem. Cum a nobis petitur,
[24]
quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis
[25]
ut id per Officii nostri Sollicitudinem ad effectum debitum perducatur. Cum
[26]
igitur sicut vestra nobis exhibita peticio continebat Nobilis vir bone me-
[27]
morie dominus Bozko olim Castellanus in. Zinohem nostre Diocesis pium
[28]
erga vos et monasterium vestrum deuocionis zelum gerens villas et pos-
[29]
sessiones alias in nostra diocesi vobis ac Monasterio vestro in remedium
[30]
anime sue pia liberalitate cum omni iure ac attinenciis suis quemadmodum
[31]
ipse possedisse dignoscitur contulerit perpetuo possidendas, quas propriis


Text viewFacsimile