EN | ES |

69

69


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Ш.

Wenceslaus, rez Boemiae, monasterio Cellae s. Mariae Brunae jura montana in vineis juxta Brunam ad. mensam regis spectantibus condonat. Datum in Burglino (Bürglitz), 1241.

In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Nos Wencezlaus dei gracia rex Bohemorum quartus omnibus presencium noticiam habituris ad rei memoriam. Regie magestatis congruum fore dignoscitur, ut ea, que perpetuare decreuit, robur debitum firmitatis debeant obtinere. Noscat igitur tam presens hominum etas, quam futura, et in Christo successura posteritas, quod in honorem Dei et gloriose matris eius beate Marie uirginis pro remedio nostre anime ac nostrorum antecessorum ad pias preces domine et uxoris nostre Chunegundis nomine, sorori Herburge et conuentui domi- narum de Cella sancte Marie in Brunna iura, siue ut vulgo dicitur berch- recht, que ad nostram mensam spectant de vineis, quas possident circa dictam ciuitatem et habiture sunt imposterum, ad subsidium Celle memorate misericorditer relaxantes, perpetuo condonamus. Volentes nichilominus, ut hec elemosina nostra a nostris successoribus nullatenus infringatur. Vt autem huius indulgentie pagina rata sit et inconuulsa nunc et in euum ipsam nostri sigilli munimine iussimus insigniri. Actum presentibus hiis: Witigone de nouo castro, Heynrico de Sitauia, Gallo de Lewenberch, Ratiborio de Doblin et quam pluribus. Datum in Burgelin per manus Rombothonis nostre curie notarii, anno MCCXLI.

Ex originali in c. r. arch. aulico Vindobonae. Sigilli appensi fragmen- tum superest.

IV.

Episcopus Palaviensis novo monasterio Cellae s. Mariae Brunae indul- genlias elargitur. Dt. Pragae, 1241.

B. dei gratia Patauiensis episcopus omnibus presens Scriptum in- spicientibus salutem in eo, qui est salus omnium et uita. Debitum officii nostri postulat, et persuadet ratio pietatis, ut illos assiduis beneficiis pro- sequamur, qui nouerint domino iugiter famulari. Cum gitur ecclesia in

M ue


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile