Facsimile view
69
Ш.
Wenceslaus, rez Boemiae, monasterio Cellae s. Mariae Brunae jura montana
in vineis juxta Brunam ad. mensam regis spectantibus condonat. Datum
in Burglino (Bürglitz), 1241.
In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Nos Wencezlaus
dei gracia rex Bohemorum quartus omnibus presencium noticiam habituris
ad rei memoriam. Regie magestatis congruum fore dignoscitur, ut ea,
que perpetuare decreuit, robur debitum firmitatis debeant obtinere. Noscat
igitur tam presens hominum etas, quam futura, et in Christo successura
posteritas, quod in honorem Dei et gloriose matris eius beate Marie uirginis
pro remedio nostre anime ac nostrorum antecessorum ad pias preces domine
et uxoris nostre Chunegundis nomine, sorori Herburge et conuentui domi-
narum de Cella sancte Marie in Brunna iura, siue ut vulgo dicitur berch-
recht, que ad nostram mensam spectant de vineis, quas possident circa
dictam ciuitatem et habiture sunt imposterum, ad subsidium Celle memorate
misericorditer relaxantes, perpetuo condonamus. Volentes nichilominus, ut
hec elemosina nostra a nostris successoribus nullatenus infringatur. Vt
autem huius indulgentie pagina rata sit et inconuulsa nunc et in euum
ipsam nostri sigilli munimine iussimus insigniri. Actum presentibus hiis:
Witigone de nouo castro, Heynrico de Sitauia, Gallo de Lewenberch,
Ratiborio de Doblin et quam pluribus. Datum in Burgelin per manus
Rombothonis nostre curie notarii, anno MCCXLI.
Ex originali in c. r. arch. aulico Vindobonae. — Sigilli appensi fragmen-
tum superest.
IV.
Episcopus Palaviensis novo monasterio Cellae s. Mariae Brunae indul-
genlias elargitur. Dt. Pragae, 1241.
B. dei gratia Patauiensis episcopus omnibus presens Scriptum in-
spicientibus salutem in eo, qui est salus omnium et uita. Debitum officii
nostri postulat, et persuadet ratio pietatis, ut illos assiduis beneficiis pro-
sequamur, qui nouerint domino iugiter famulari. Cum gitur ecclesia in
M
ue