Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
25
attemptare presumpserit, omnipotentis dei grauissimam offensam et nostram
ingratitudinem se senciat incursurum. In cuius rei testimonium presentes
fieri et sigillorum nostrorum munimine fecimus communiri. Datum Brunne
per manus magistri Joannis Sacensis prepositi, prothonotarii nostri Morauie,
anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, VI. Kalen. Februa-
rii, indiccione septima.
Ex originali in archivo ejusdem monasterii. A. 6.
XXV.
Theodericus, episcopus Olomucensis, Brunoni, militi suo, camerario Mo-
raviae, villas Mladejowice, Neundorf, Rietschz, Dobroslawowa Lhota et
Krakowic in feudum confert. Dto. Brunae IV. Kalend. Martii. 1295.
"Theodericus dei gracia Olomvcensis. episcopus — omnibus in per-
petuum. Ecclesiasticis vtilitatibus desudantes — ecclesiastica dignum est
remuneratione gaudere, et qui voluntariis obsequiorum necessitatibus se
subiciunt, digne nostris prouisionibus consolantur. Hinc igitur notum faci-
mus vniuersis presentibus et futuris, quibus ostensum fuerit presens scri-
ptum, quod nos de consilio et assensu fratrum nostrorum, Bvdizlai decani,
Cyri prepositi, Friderici archydiaconi tociusque capituli ob remunerationem
plurium obsequiorum — a Brunone milite nostro camerario Moravie, et an-
tecessoribus eius — nobis et ecclesie nostre fideliter prestitorum, et in
posterum prestandorum, quinque villas ecclesie epyscopatus nostri, cum
omnibus iuribus et prouentibus, aquis, siluis, pratis, campis, que de antiquo
fevdo existunt, videlicet Bladowiz, Nevndorf, Rietschz, Dobroslahota, et
Kracowiz, sibi et heredibus eius, legitime descendentibus ab eodem, damus
et concedimus in feudum et iure feudi. perpetuo pacifice .possidendas, saluo
aurifodio, uel argenti, salis uel cuiuslibet alterius metalli, quod ad nos si
emerserit — dumtaxat volumus pertinere. "Verum vt idem Bruno. et here-
des eius per exhibitionem certi obsequii hominem ecclesie se recognoscat,
hoc onus ei inponimus, ut tempore vite -sue cum duobus: dextrariis nobis
debeat, cum requisitus fuerit, deseruire. Ipse quoque Brvno iam permisit
et preter eum quilibet eius heres in fevdo succedi predicto promittet, se
4