EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
25

[2]
attemptare presumpserit, omnipotentis dei grauissimam offensam et nostram
[3]
ingratitudinem se senciat incursurum. In cuius rei testimonium presentes
[4]
fieri et sigillorum nostrorum munimine fecimus communiri. Datum Brunne
[5]
per manus magistri Joannis Sacensis prepositi, prothonotarii nostri Morauie,
[6]
anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, VI. Kalen. Februa-
[7]
rii, indiccione septima.

[8]
Ex originali in archivo ejusdem monasterii. A. 6.

[9]
XXV.

[10]
Theodericus, episcopus Olomucensis, Brunoni, militi suo, camerario Mo-
[11]
raviae, villas Mladejowice, Neundorf, Rietschz, Dobroslawowa Lhota et
[12]
Krakowic in feudum confert. Dto. Brunae IV. Kalend. Martii. 1295.

[13]
"Theodericus dei gracia Olomvcensis. episcopus omnibus in per-
[14]
petuum. Ecclesiasticis vtilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est
[15]
remuneratione gaudere, et qui voluntariis obsequiorum necessitatibus se
[16]
subiciunt, digne nostris prouisionibus consolantur. Hinc igitur notum faci-
[17]
mus vniuersis presentibus et futuris, quibus ostensum fuerit presens scri-
[18]
ptum, quod nos de consilio et assensu fratrum nostrorum, Bvdizlai decani,
[19]
Cyri prepositi, Friderici archydiaconi tociusque capituli ob remunerationem
[20]
plurium obsequiorum a Brunone milite nostro camerario Moravie, et an-
[21]
tecessoribus eius nobis et ecclesie nostre fideliter prestitorum, et in
[22]
posterum prestandorum, quinque villas ecclesie epyscopatus nostri, cum
[23]
omnibus iuribus et prouentibus, aquis, siluis, pratis, campis, que de antiquo
[24]
fevdo existunt, videlicet Bladowiz, Nevndorf, Rietschz, Dobroslahota, et
[25]
Kracowiz, sibi et heredibus eius, legitime descendentibus ab eodem, damus
[26]
et concedimus in feudum et iure feudi. perpetuo pacifice .possidendas, saluo
[27]
aurifodio, uel argenti, salis uel cuiuslibet alterius metalli, quod ad nos si
[28]
emerserit dumtaxat volumus pertinere. "Verum vt idem Bruno. et here-
[29]
des eius per exhibitionem certi obsequii hominem ecclesie se recognoscat,
[30]
hoc onus ei inponimus, ut tempore vite -sue cum duobus: dextrariis nobis
[31]
debeat, cum requisitus fuerit, deseruire. Ipse quoque Brvno iam permisit
[32]
et preter eum quilibet eius heres in fevdo succedi predicto promittet, se

[33]
4


Text viewFacsimile