63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
280
nium vel cuiuslibet predictorum, vel quod a predictarum penarum absoluti
vinculo redderemur. Hanc autem nostram promissionem, quantum ad dictas
penas spectat, vel spectare potest, a festo pentecostes primo venturo us-
que per quatuor annorum spatium per completum inuiolabiliter iungere
volumus firmitate. 'Transactis autem dictis quatuor annis ab eiusdem pro-
missionis ligamine esse volumus absoluti, liberi et immunes; nichilominus
tamen fidelitàtem meram, deuotionem et obedientiam perfectam dicto domino
Wenceslao tenebimus et exhibebimus, et pacem et concordiam cum preno-
minatis et ceteris hominibus regni Boemie seruabimus perpetuo, sicut su-
perius denotatur. ln cuius rei testimonium et robur firmiter valiturum pre-
sentes fieri, et sigillis nostris fecimus communiri. Actum et datum Prage
anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, nono Kalendas
Junii duodecime indictionis.
E codice privil. regni Boém. f. 5300. T. II.
LXXIV.
Wenceslaus, rex Bohemiae, confirmat ordini fratrum S. Joannis privile-
gium patris sui Otakari de anno 1272. . Dto. Pragae pridie Kalend.
Julii 1284.
Wenceslaus, dei gracia dominus et heres regni Boemie et marchio-
natus Morauie. Ví supplicum votis, que causa honesta peperit, et de quibus
exauditis nobis fructus precipue perpetuus acquiritur, annuamus, non solum
equitas postulat, sed ratio persuadet. Nouerint igitur vniuersi tam pre-
sentis etatis homines quam future, quod vir prouidus et honestus, frater
Chunradus, commendator domus Hospitalis S. Marie «d pedem pontis
Prage, nobis quoddam priuilegium, qnod -dominus Ottacarus, Inclytus rex
Boemie, pater noster eidem concesserat domui atque fratribus eiusdem
hospitalis per Boemiam constitutis super quibusdam immunitatibus presen-
tauit,: petens suppliciter, ut idem priuilegium renouari faceremus, et con-
tenta in ipso dignaremur in eterne remunerationis premium confirmare.
Erat autem priuilegium ipsum non abrasum, non cancellatum, non abolitum,
nec in aliqua sui parte viciatum, sed in prima figura sui consistens, et
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile