EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

280

nium vel cuiuslibet predictorum, vel quod a predictarum penarum absoluti vinculo redderemur. Hanc autem nostram promissionem, quantum ad dictas penas spectat, vel spectare potest, a festo pentecostes primo venturo us- que per quatuor annorum spatium per completum inuiolabiliter iungere volumus firmitate. 'Transactis autem dictis quatuor annis ab eiusdem pro- missionis ligamine esse volumus absoluti, liberi et immunes; nichilominus tamen fidelitàtem meram, deuotionem et obedientiam perfectam dicto domino Wenceslao tenebimus et exhibebimus, et pacem et concordiam cum preno- minatis et ceteris hominibus regni Boemie seruabimus perpetuo, sicut su- perius denotatur. ln cuius rei testimonium et robur firmiter valiturum pre- sentes fieri, et sigillis nostris fecimus communiri. Actum et datum Prage anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, nono Kalendas Junii duodecime indictionis.

E codice privil. regni Boém. f. 5300. T. II.

LXXIV.

Wenceslaus, rex Bohemiae, confirmat ordini fratrum S. Joannis privile- gium patris sui Otakari de anno 1272. . Dto. Pragae pridie Kalend. Julii 1284.

Wenceslaus, dei gracia dominus et heres regni Boemie et marchio- natus Morauie. supplicum votis, que causa honesta peperit, et de quibus exauditis nobis fructus precipue perpetuus acquiritur, annuamus, non solum equitas postulat, sed ratio persuadet. Nouerint igitur vniuersi tam pre- sentis etatis homines quam future, quod vir prouidus et honestus, frater Chunradus, commendator domus Hospitalis S. Marie «d pedem pontis Prage, nobis quoddam priuilegium, qnod -dominus Ottacarus, Inclytus rex Boemie, pater noster eidem concesserat domui atque fratribus eiusdem hospitalis per Boemiam constitutis super quibusdam immunitatibus presen- tauit,: petens suppliciter, ut idem priuilegium renouari faceremus, et con- tenta in ipso dignaremur in eterne remunerationis premium confirmare. Erat autem priuilegium ipsum non abrasum, non cancellatum, non abolitum, nec in aliqua sui parte viciatum, sed in prima figura sui consistens, et



Text viewManuscript line view