Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
279
fideliter et deuote, sibique parebimus et seruiemus in omnibus sicut regi
et nostro domino naturali. Promittimus quoque bona fide pacem atque
concordiam cum Burchardo de Winterberch, Zbislao de 'Triebun, Sdislao
de Lewenberch, Zesema de Krassow, 'Tobia de Bechin, Benessio de War-
tenberg, Bohuslao de Clingenberch, et uniuersis et singulis fratribus,
amicis et cognatis eorum, et cum ceteris hominibus et habitatoribus regni
Boemie inuiolabiliter perpetuo conseruare. Quod si forte nos vel aliquis
ex nobis fidelitatem meram, deuotionem sinceram et obedientiam perfectam
dicto domino nostro Wenceslao, et pacem et concordiam non seruauerimus;
tunc uolumus periuri, exleges et infames ab omnibus reputari, nec non
excommunicationi dominorum pape, Moguntini Thobie, et Theodorici Pra-
gensis, et Olomucensis Episcoporum, quam iam pro promulgata et lata ha-
bere volumus, ex tunc prout nunc perpetuo subiacere, et proscripti esse
imperii et dicti domini Wenceslai, et quod bona nostra omnia, tam stabilia
quam mobilia, vel cuiuscunque ex nobis, qui predicta non seruauerit in-
uiolabiliter, sint ipso facto adiudicata domino W'enceslao, et in eum et suos
heredes omne ius, dominium et potestas, quod vel quam habemus in eis,
transferantur, exclusis et exheredatis nostris filiis et heredibus vel succes-
soribus quibuscunque; et quod deinceps nunquam ab ipso domino Wen-
ceslao vel heredibus eius eadem bona, si nos vel aliquis ex nobis prefa-
tas fidelitatem et obedientiam, pacem et concordiam, prout dictum est, non
seruauerimus, repetemus per nos aut interpositam personam aliqua ratione
seu causa, nec restitui dicti domini Wenceslai gracie, vel ut nobis et
cuicunque ex nobis, qui predictas fidelitatem, obedientiam, et pacem, et
concordiam non seruauerit, ut est dicum, largiatur, veniam curabimus, nec
eundem dominum Wenceslaum rogabimus seu procurabimus, quod rogetur,
imo eum, quicunque predicta, prout dictum est, conseruauerit, impugnabi-
mus, totis nostris viribus, et studebimus prosequi velut hostem et genera-
lis pacis atque concordie turbatorem; renuntiantes tenore presentis scripti
voluntate spontanea íam uniuersaliter quam singulariter omni iuri et ex-
ceptioni, quod vel quam possemus opponere de iure vel de facto aliqua
ratione seu causa, nec non et omni indulgentie vel rescripto papali seu
imperiali, que vel quod per nos aut aliquem nostrum impetraretur vel ob-
tineretur, ut non teneremur, vel teneri debererus ad obseruationem om-