EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

279

fideliter et deuote, sibique parebimus et seruiemus in omnibus sicut regi et nostro domino naturali. Promittimus quoque bona fide pacem atque concordiam cum Burchardo de Winterberch, Zbislao de 'Triebun, Sdislao de Lewenberch, Zesema de Krassow, 'Tobia de Bechin, Benessio de War- tenberg, Bohuslao de Clingenberch, et uniuersis et singulis fratribus, amicis et cognatis eorum, et cum ceteris hominibus et habitatoribus regni Boemie inuiolabiliter perpetuo conseruare. Quod si forte nos vel aliquis ex nobis fidelitatem meram, deuotionem sinceram et obedientiam perfectam dicto domino nostro Wenceslao, et pacem et concordiam non seruauerimus; tunc uolumus periuri, exleges et infames ab omnibus reputari, nec non excommunicationi dominorum pape, Moguntini Thobie, et Theodorici Pra- gensis, et Olomucensis Episcoporum, quam iam pro promulgata et lata ha- bere volumus, ex tunc prout nunc perpetuo subiacere, et proscripti esse imperii et dicti domini Wenceslai, et quod bona nostra omnia, tam stabilia quam mobilia, vel cuiuscunque ex nobis, qui predicta non seruauerit in- uiolabiliter, sint ipso facto adiudicata domino W'enceslao, et in eum et suos heredes omne ius, dominium et potestas, quod vel quam habemus in eis, transferantur, exclusis et exheredatis nostris filiis et heredibus vel succes- soribus quibuscunque; et quod deinceps nunquam ab ipso domino Wen- ceslao vel heredibus eius eadem bona, si nos vel aliquis ex nobis prefa- tas fidelitatem et obedientiam, pacem et concordiam, prout dictum est, non seruauerimus, repetemus per nos aut interpositam personam aliqua ratione seu causa, nec restitui dicti domini Wenceslai gracie, vel ut nobis et cuicunque ex nobis, qui predictas fidelitatem, obedientiam, et pacem, et concordiam non seruauerit, ut est dicum, largiatur, veniam curabimus, nec eundem dominum Wenceslaum rogabimus seu procurabimus, quod rogetur, imo eum, quicunque predicta, prout dictum est, conseruauerit, impugnabi- mus, totis nostris viribus, et studebimus prosequi velut hostem et genera- lis pacis atque concordie turbatorem; renuntiantes tenore presentis scripti voluntate spontanea íam uniuersaliter quam singulariter omni iuri et ex- ceptioni, quod vel quam possemus opponere de iure vel de facto aliqua ratione seu causa, nec non et omni indulgentie vel rescripto papali seu imperiali, que vel quod per nos aut aliquem nostrum impetraretur vel ob- tineretur, ut non teneremur, vel teneri debererus ad obseruationem om-



Text viewManuscript line view