63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
250
licae digne considerans, Tibi per suas Literas olim dicitur concessisse, ut
terras, quas de manibus Lituanorum eí aliorum infidelium: Si tamen Tar-
taris, vel alijs Christiani nominis inimicis se prout ferebatur, damnabiliter
copularant, eriperes, illis dumtaxat exceptis, quae ad dilectos filios Magi-
strum et Frates hospitalis S. Mariae "Thevtonicorum, vel ad alios Christi
fideles pertinebant; ad manus tuas libere posses, ac licite retinere. Unde |
cum sicut asseris, signo vivificae crucis assumto, proponas in brevi, fa-
vente Divina Clementia, extento potentiae tuae brachio procedere contra
illos, ac tandem in finibus locorum, quae praedictis infidelibus remanere
contigerit, magnum constituere praesidium bellatorum, ad infidelium eorun-
dem locorum populum, saltem per vexationis angustias ad caulam Domini
reducendum. Nos Zelum tuae devotionis, qua circa cultum orthodoxae fidei
ampliandam fervere dignosceris, tuumque pium in hac parte propositum,
utpote laude dignum, mulüpliciter in Domino commendantes, et intendentes
te prosequi favoris gratia plenioris, Regijs supplicationibus inclinati, et
fratrum nostrorum Consilio, praesentium tibi auctoritate concedimus, uí si
terram Letovviae de quae praedictae Sedis auctoritate Regnum extitit,
constitutum, praesidente illi clarae memoriae Mindota qui post receptum
baptismatis Sacramentum auctoritate Apostolica coronatus in Regem, fuif
tandem a quibusdam perditionis filijs crudeliter interfectus, de manibus ini-
micorum, tuo ministerio eripi Domino praestante contigerit; in illa Regni
solium, sicut prius, erigere libere valeas, ac illius Regimini personam fide-
lem et Ecclesiae Romanae devotam praeficere, prout bono statui fidelium
et augmento Catholicae fidei videris utilius expedire. Nolumus tamen per
hoc praedictis Magistro et Fratribus hospitalis S. Mariae Thevtonicorum
quo ad terras, bona et jura spectantia ad eosdem, sive ea teneant, sive
ab alijs etiam infidelibus teneantur, in aliquo praejudicium generari. Nulli
ergo, etc. Datum Viterbij XIII. Kalendas Februarij Anno III.
x
Balbin. VIII. T. P. 16. Nro. 17.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile