EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

250

licae digne considerans, Tibi per suas Literas olim dicitur concessisse, ut terras, quas de manibus Lituanorum aliorum infidelium: Si tamen Tar- taris, vel alijs Christiani nominis inimicis se prout ferebatur, damnabiliter copularant, eriperes, illis dumtaxat exceptis, quae ad dilectos filios Magi- strum et Frates hospitalis S. Mariae "Thevtonicorum, vel ad alios Christi fideles pertinebant; ad manus tuas libere posses, ac licite retinere. Unde | cum sicut asseris, signo vivificae crucis assumto, proponas in brevi, fa- vente Divina Clementia, extento potentiae tuae brachio procedere contra illos, ac tandem in finibus locorum, quae praedictis infidelibus remanere contigerit, magnum constituere praesidium bellatorum, ad infidelium eorun- dem locorum populum, saltem per vexationis angustias ad caulam Domini reducendum. Nos Zelum tuae devotionis, qua circa cultum orthodoxae fidei ampliandam fervere dignosceris, tuumque pium in hac parte propositum, utpote laude dignum, mulüpliciter in Domino commendantes, et intendentes te prosequi favoris gratia plenioris, Regijs supplicationibus inclinati, et fratrum nostrorum Consilio, praesentium tibi auctoritate concedimus, si terram Letovviae de quae praedictae Sedis auctoritate Regnum extitit, constitutum, praesidente illi clarae memoriae Mindota qui post receptum baptismatis Sacramentum auctoritate Apostolica coronatus in Regem, fuif tandem a quibusdam perditionis filijs crudeliter interfectus, de manibus ini- micorum, tuo ministerio eripi Domino praestante contigerit; in illa Regni solium, sicut prius, erigere libere valeas, ac illius Regimini personam fide- lem et Ecclesiae Romanae devotam praeficere, prout bono statui fidelium et augmento Catholicae fidei videris utilius expedire. Nolumus tamen per hoc praedictis Magistro et Fratribus hospitalis S. Mariae Thevtonicorum quo ad terras, bona et jura spectantia ad eosdem, sive ea teneant, sive ab alijs etiam infidelibus teneantur, in aliquo praejudicium generari. Nulli ergo, etc. Datum Viterbij XIII. Kalendas Februarij Anno III.

x

Balbin. VIII. T. P. 16. Nro. 17.



Text viewManuscript line view