EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

__ 242

tium saluo Jure obedientiae, quam tenentur rectores Ecclesiarum ipsarum parochialium. Nobis nostrisque Archidiaconis exhibere in spiritualibus nec non eciam in temporalibus, in perpetuum confirmamus. Ecclesiae autem istae sunt, Sancti Francisci ad pedem pontis in Ciuitate Pragensis Eccle- sia sancti Valentini intra muros. Ecclesia sancti Petri in vico 'Teutonico- rum extra muros. Ecclesia sancti Stephani in Ribniczka Ecclesia in Cu-

bito cum suis filiabus et aliis pertinentijs, Ecclesia in Wrbno cum Decimis et pertinentijs suis. Ecclesia in Hrzewnitz cum filiali et Villis et Decimis et aliis pertinentiis post mortem Cunradi plebani, qui nunc est. Ecclesia in Hlupetin, Ecclesia in Minocz, Ecclesia in Boroticz, Ecclesia in Slywena et Ecclesia in Tois. Ecclesia in Mysa cum filiabus suis. Ecclesia in ponte sancti Wenceslai extra muros. Ecclesia in Leutmeritz Sanctae Ma- riae extra muros. Dcclesia in Duba cum aliis pertinentiis suis. Hanc igitur donationem quam praedictus Rex aliique Nobiles et Fideles ad vsum infirmorum vestri Hospitalis ac fratrum inibi Deo seruientium pia deuotione donauerunt, ratam habentes et firmam, praedictas Ecclesias et Capellas cum suis redditibus libera voluntate, diuinae retributionis intuitu saluis decretis Episcopalibus Videlicet sex denariorum, qui de quolibet manso tam vestro- | rum quam aliorum hominum, qui ad easdem parochias pertinere noscuntur et per totum regnum Boemiae penduntur, ac obedientia tam in spiritualibus quam in temporalibus, perpetuis temporibus Vobis, vestrisque Fratribus con- firmamus, in cuius rei Augmentum praesentem paginam conscribi fecimus, et sigilli nostri munimine roborauimus. Huius autem confirmationis testes sunt. 'Tobias praepositus, Vitus Decanus, Radislaus Archidiaconus Fr. Thomas Prior, Fr. Mercoto Vice Magister, Fr. Fridericus Fr. Jaromirus, Fr. Simon Fr. Cunradus de Worowa Fr. "Theodoricus ; Fr. Fridericus Fr. Wolfframus de ordine fratrum Minorum, et alii quam plures. Acta sunt haec Pragae Anno Incarnationis Dominicae MCCLVII. Idibus Februarii

XV. Indictione.

E copia simplici in archivo praepositarae s. Hippolyti ordinis Cruciferorum cum rubea stella. Bienenbergs Analekten dieses Ordens p. 33.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile