Facsimile view
63
__ 242
tium saluo Jure obedientiae, quam tenentur rectores Ecclesiarum ipsarum
parochialium. Nobis nostrisque Archidiaconis exhibere in spiritualibus nec
non eciam in temporalibus, in perpetuum confirmamus. Ecclesiae autem
istae sunt, Sancti Francisci ad pedem pontis in Ciuitate Pragensis Eccle-
sia sancti Valentini intra muros. Ecclesia sancti Petri in vico 'Teutonico-
rum extra muros. Ecclesia sancti Stephani in Ribniczka Ecclesia in Cu-
bito cum suis filiabus et aliis pertinentijs, Ecclesia in Wrbno cum Decimis
et pertinentijs suis. Ecclesia in Hrzewnitz cum filiali et Villis et Decimis
et aliis pertinentiis post mortem Cunradi plebani, qui nunc est. Ecclesia
in Hlupetin, Ecclesia in Minocz, Ecclesia in Boroticz, Ecclesia in Slywena
et Ecclesia in Tois. Ecclesia in Mysa cum filiabus suis. Ecclesia in
ponte sancti Wenceslai extra muros. Ecclesia in Leutmeritz Sanctae Ma-
riae extra muros. Dcclesia in Duba cum aliis pertinentiis suis. Hanc
igitur donationem quam praedictus Rex aliique Nobiles et Fideles ad vsum
infirmorum vestri Hospitalis ac fratrum inibi Deo seruientium pia deuotione
donauerunt, ratam habentes et firmam, praedictas Ecclesias et Capellas cum
suis redditibus libera voluntate, diuinae retributionis intuitu saluis decretis
Episcopalibus Videlicet sex denariorum, qui de quolibet manso tam vestro- |
rum quam aliorum hominum, qui ad easdem parochias pertinere noscuntur
et per totum regnum Boemiae penduntur, ac obedientia tam in spiritualibus
quam in temporalibus, perpetuis temporibus Vobis, vestrisque Fratribus con-
firmamus, in cuius rei Augmentum praesentem paginam conscribi fecimus,
et sigilli nostri munimine roborauimus. Huius autem confirmationis testes
sunt. 'Tobias praepositus, Vitus Decanus, Radislaus Archidiaconus Fr.
Thomas Prior, Fr. Mercoto Vice Magister, Fr. Fridericus Fr. Jaromirus,
Fr. Simon Fr. Cunradus de Worowa Fr. "Theodoricus ; Fr. Fridericus Fr.
Wolfframus de ordine fratrum Minorum, et alii quam plures. Acta sunt
haec Pragae Anno Incarnationis Dominicae MCCLVII. Idibus Februarii
XV. Indictione.
E copia simplici in archivo praepositarae s. Hippolyti ordinis Cruciferorum
cum rubea stella. Bienenbergs Analekten dieses Ordens p. 33.