Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
235
dominum abbatem uel prepositum vel ad iudicem ; qui uulgariter louchi vel
haini dicuntur; nihil nobis ex hiis importetur commoditatis; jus suum indemne
semper debeat optinere; iura plene haberi, que; quocumque iniuriam vel
aliquam diminucionem; sed dominus abbas et conuentus; optinuit publice
' . testimonio fide digno; et hospes telonea predicta transiens; de curru hu-
muli, institor, de curru husonis; de equo, de boue ; et de lukno; de ferente
in humeris; et quilibet messor denarium; defendent autem predicti thelonearii ;
Gewichco, Unichow, Oppauie; Cietkouici, Nakel Lubos, Bunouici, Laschaz, Rohchin,
Zlobici Wrezouici, Bedrihoschi; quod aliis nostris terrigenis; maleficum huius-
1iodi tamdiu conseruent, donec ipsum; e curia vel de claustro; in bonis
ecclesie prefate à quolibet fieri; — pro aliqua re in Ciuitatibus nostris deti-
neant, vel impignorent vel incippent; ex euentu hoc contigit; — sed abbati
et conuentui et Ecclesie cedet totaliter memorate; — per quam eis inferi
possit; — violare presumpserit, e& Ecclesie prefate statim non satisfecerit; ——
redimentes colla prout possunt; Testes autem huius rei sunt, dominus Ni-
cholaus, Episcopus Pragensis; — Mscidruh Castellanus; — Boruta de
Redhosch ; — Drsizlaus de Benesow. Vitko Castellanus. Milich Came-
rarius. Nicholaus iudex; — Bochko Castellanus Znoymensis, Cyrho ca-
stellanus de Dreuichek, Chaztolow frater eius, et alii quam plures; — anno domini
M. CC. L. kalendis Septembris per manus magistri Wilhelmi canonici
Pragensis, aule nostre prothonotarii.
Originale in archivo ejusdem monasterii.
XX.
Innocentius IV. papa, abbates de Welegrad et Luca praepositumque de
Rayhrad. constituit arbitros in. causa inter Viricum Nigrum et cives quos-
dam Olomucenses et Strigonienses vertente. | Dto. Lugduni II. Nonas
Augusti 1251.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dei. Dilectis filiis .. de
Welgerad, et .. de Luca Abbatibus, et .. Preposito ecclesie de Raigrad
Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Vlricus, dictus
niger de Bruna, laicus crucesignatus, nobis conquerendo monstrauit, quod
Conradus, dictus Stercer, et quidam alii laici Olomucensis et Strigoniensis
ciuitatum et diocesis super terris, debitis, possessionibus et rebus aliis in-
iuriantur eidem, propter quod uoti sui executio impeditur. Ideoque discre-
tioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus partibus conuocatis
audiatis causam et appellacione remota usuris cessantibus debito fine de-
cidatis, facientes, quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter
30 #