EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

235

dominum abbatem uel prepositum vel ad iudicem ; qui uulgariter louchi vel haini dicuntur; nihil nobis ex hiis importetur commoditatis; jus suum indemne semper debeat optinere; iura plene haberi, que; quocumque iniuriam vel aliquam diminucionem; sed dominus abbas et conuentus; optinuit publice

' . testimonio fide digno; et hospes telonea predicta transiens; de curru hu- muli, institor, de curru husonis; de equo, de boue ; et de lukno; de ferente in humeris; et quilibet messor denarium; defendent autem predicti thelonearii ; Gewichco, Unichow, Oppauie; Cietkouici, Nakel Lubos, Bunouici, Laschaz, Rohchin, Zlobici Wrezouici, Bedrihoschi; quod aliis nostris terrigenis; maleficum huius- 1iodi tamdiu conseruent, donec ipsum; e curia vel de claustro; in bonis ecclesie prefate à quolibet fieri; pro aliqua re in Ciuitatibus nostris deti- neant, vel impignorent vel incippent; ex euentu hoc contigit; sed abbati et conuentui et Ecclesie cedet totaliter memorate; per quam eis inferi possit; violare presumpserit, e& Ecclesie prefate statim non satisfecerit; redimentes colla prout possunt; Testes autem huius rei sunt, dominus Ni- cholaus, Episcopus Pragensis; Mscidruh Castellanus; Boruta de Redhosch ; Drsizlaus de Benesow. Vitko Castellanus. Milich Came- rarius. Nicholaus iudex; Bochko Castellanus Znoymensis, Cyrho ca- stellanus de Dreuichek, Chaztolow frater eius, et alii quam plures; anno domini M. CC. L. kalendis Septembris per manus magistri Wilhelmi canonici Pragensis, aule nostre prothonotarii.

Originale in archivo ejusdem monasterii.

XX.

Innocentius IV. papa, abbates de Welegrad et Luca praepositumque de

Rayhrad. constituit arbitros in. causa inter Viricum Nigrum et cives quos-

dam Olomucenses et Strigonienses vertente. | Dto. Lugduni II. Nonas Augusti 1251.

Innocentius episcopus, seruus seruorum dei. Dilectis filiis .. de Welgerad, et .. de Luca Abbatibus, et .. Preposito ecclesie de Raigrad Olomucensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Vlricus, dictus niger de Bruna, laicus crucesignatus, nobis conquerendo monstrauit, quod Conradus, dictus Stercer, et quidam alii laici Olomucensis et Strigoniensis ciuitatum et diocesis super terris, debitis, possessionibus et rebus aliis in- iuriantur eidem, propter quod uoti sui executio impeditur. Ideoque discre- tioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellacione remota usuris cessantibus debito fine de- cidatis, facientes, quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter

30 #



Text viewManuscript line view