63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
182
mortem non debet aliquatenus distrahi in diuersas partes sed tota integra
debet remanere sub regimine predictorum et iudiciis eiusdem ville, qui
habebit terciam partem culparum, rectores uero, duas partes, que equaliter |
inter eos diuidantur, quia hoc habitatoribus eiusdem ville et iudicii fide
data promisi in emptione, volo etiam quod homines dicte ville nec aliqua
vectura nec in maiori censu debeant honerari, Executores vero mei testa-
menti constituo venerabilem virum dominum Wlricum prepositum Pragensis
ecclesie et magistrum Johannem de sclaenverd, Datum. et actum in Olo-
mucz anno domini M CCC V, In die sancte Scolastice virginis. Nos ita-
que Johannes dei gracia Olomucensis episcopus, presens testamentum
eiusdem magistri Wernheri, venerabilis. et dilecti fratris nostri, in hoc in-
strumento super hoc confecto seriatim contentum, ratum et gratum habentes,
ipsum, auctoritate qua fungimur confirmamus, et sigilli nostri munimine fa-
uorabiliter communimus. Vniuersis et singulis sub excommunicationis pena
mandantes firmiter et districte, ne quis ipsum testamentum aliqualiter im-
pedire, seu ei ausu temerario in aliquo audeat contraire, alias omnipotentis
dei grauem indignationem, et predictam penam proinde se nouerit incur-
surum. Datum in Pustimir XL kalendas aprilis sub anno domini predicto.
Ex originali in archivo capituli Olomuc.
CLXXII.
Joannes , episcopus Olomucensis, Henrico advocato judicium in Mohelnice
emtum ab. Hermanno advocato confirmat, aliaque bona confert. Dto. in
Pustomér, IV. Kalend. Aprilis. 1305. N
Nos Joannes, dei gracia Olomucensis Episcopus, harum serie notum
facimus vniuersis, quod nos Venerabilis domini quondam Brunonis, prede-
cessoris nostri felicis memorie, priuilegium quoddam, Hermanno, aduocato
in Miglicz, per ipsum olim datum, super iudicio et duobus mansis ac aliis,
ad ipsum iudicium ibidem pertinentibus, quod nobis Henricus, nunc aduo-
catus noster de ipso Miglicz, exhibuit, uidimus et legimus in hec uerba:
Bruno, dei gracia Fpiscopus Olomucensis, Hermanno laico etc. anno do-
mini MCCLXXIII in die Sanctae Catharinae. Vide 'T. IV. n. LXXV. —
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile