EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

182

mortem non debet aliquatenus distrahi in diuersas partes sed tota integra debet remanere sub regimine predictorum et iudiciis eiusdem ville, qui habebit terciam partem culparum, rectores uero, duas partes, que equaliter | inter eos diuidantur, quia hoc habitatoribus eiusdem ville et iudicii fide data promisi in emptione, volo etiam quod homines dicte ville nec aliqua vectura nec in maiori censu debeant honerari, Executores vero mei testa- menti constituo venerabilem virum dominum Wlricum prepositum Pragensis ecclesie et magistrum Johannem de sclaenverd, Datum. et actum in Olo- mucz anno domini M CCC V, In die sancte Scolastice virginis. Nos ita- que Johannes dei gracia Olomucensis episcopus, presens testamentum eiusdem magistri Wernheri, venerabilis. et dilecti fratris nostri, in hoc in- strumento super hoc confecto seriatim contentum, ratum et gratum habentes, ipsum, auctoritate qua fungimur confirmamus, et sigilli nostri munimine fa- uorabiliter communimus. Vniuersis et singulis sub excommunicationis pena mandantes firmiter et districte, ne quis ipsum testamentum aliqualiter im- pedire, seu ei ausu temerario in aliquo audeat contraire, alias omnipotentis dei grauem indignationem, et predictam penam proinde se nouerit incur- surum. Datum in Pustimir XL kalendas aprilis sub anno domini predicto.

Ex originali in archivo capituli Olomuc.

CLXXII.

Joannes , episcopus Olomucensis, Henrico advocato judicium in Mohelnice emtum ab. Hermanno advocato confirmat, aliaque bona confert. Dto. in Pustomér, IV. Kalend. Aprilis. 1305. N

Nos Joannes, dei gracia Olomucensis Episcopus, harum serie notum facimus vniuersis, quod nos Venerabilis domini quondam Brunonis, prede- cessoris nostri felicis memorie, priuilegium quoddam, Hermanno, aduocato in Miglicz, per ipsum olim datum, super iudicio et duobus mansis ac aliis, ad ipsum iudicium ibidem pertinentibus, quod nobis Henricus, nunc aduo- catus noster de ipso Miglicz, exhibuit, uidimus et legimus in hec uerba: Bruno, dei gracia Fpiscopus Olomucensis, Hermanno laico etc. anno do- mini MCCLXXIII in die Sanctae Catharinae. Vide 'T. IV. n. LXXV.



Text viewManuscript line view