63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
14
=
nibus, preter quod laneos more francorum debet obtinere. Preterea debet
ter in anno iudicio generali quod foitding. dicitur in ciuitate Fryburk iudex
mettertius cum duobus scabinis interesse. Volumus etiam in supradicta
villa tribus vicibus in anno et nos in propria persona iudicio presidere,
expensas vero apud iudicem semel habebimus, duobus autem aliis vicibus
de communitate rusticorum. Volumus etiam, ut finita libertate laneus per-
soluat ad festum s. Martini tres lotones argenti, et in festo s. Walpurgis
tres lotones puri argenti. Annonam Vero ad semina debet presentare vi-
delicet duas mensuras tritici, duas siliginis, et duas auene. Vt autem hec
donatio stabilis et semper inuiolabilis perseueret, presentem cartulam sigilli
nostri munimine tradidimus roboratam testibus mediantibus, qui prefate do-
nationi, cum fieret, asüterunt, quorum hocmodo nomina nuncupantur: Theo-
doricus aduocatus. Nicolaus iudex de villa Glosseri. Pesco. Rudolfus.
Marünus. Ludouicus de Brunsperk et de Fryburk, et alii complures fide
digni. Acta sunt hec in Fryburk, anno domini millesimo ducentesuno no-
nagesimo quarto, in die beate Marie natiuitatisque eiusdem virginis gloriose.
E iibro privilegior. MS. sec. XVI. Cremsirii. — Collat. cum Vidimus episcopi
Prothasii de anno 1467. pro iudice in Kozlowic: orig. Cremsirii.
XV.
Conradus, abbas Welchradensis, distinquit domos censuales ecclesiarum
S. Petri et S. Jacobi Brunae. Dto. HII. Idus Septembris 1294.
Nos frater Cunradus dictus abbas monasterii de Welegrad, Cister-
ciensis ordinis, Olomucensis diocesis. Vniuersis Chrisü fidelibus presentes
litteras inspecturis cupimus esse notum, quod cum anno domini millesimo
ducentesimo nonagesimo tertio, sexto kalendas Julii, indictione sexta, in
arbitrio super limitibus parochialium ecclesiarum sancti Petri et sancti Ja-
cobi Burgi Brunensis, predicte diocesis, per nos legitime lato, per partes
adprobato, et per reuerendum patrem dominum 'Fheodericum, dei gracia
episcopum Olomucensem, in publicam formam redacto, ratificato, confirmato,
et ad vota precesque partium sigilio eiusdem roborato, articulus de cen-
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile