EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

14

=

nibus, preter quod laneos more francorum debet obtinere. Preterea debet ter in anno iudicio generali quod foitding. dicitur in ciuitate Fryburk iudex mettertius cum duobus scabinis interesse. Volumus etiam in supradicta villa tribus vicibus in anno et nos in propria persona iudicio presidere, expensas vero apud iudicem semel habebimus, duobus autem aliis vicibus de communitate rusticorum. Volumus etiam, ut finita libertate laneus per- soluat ad festum s. Martini tres lotones argenti, et in festo s. Walpurgis tres lotones puri argenti. Annonam Vero ad semina debet presentare vi- delicet duas mensuras tritici, duas siliginis, et duas auene. Vt autem hec donatio stabilis et semper inuiolabilis perseueret, presentem cartulam sigilli nostri munimine tradidimus roboratam testibus mediantibus, qui prefate do- nationi, cum fieret, asüterunt, quorum hocmodo nomina nuncupantur: Theo- doricus aduocatus. Nicolaus iudex de villa Glosseri. Pesco. Rudolfus. Marünus. Ludouicus de Brunsperk et de Fryburk, et alii complures fide digni. Acta sunt hec in Fryburk, anno domini millesimo ducentesuno no- nagesimo quarto, in die beate Marie natiuitatisque eiusdem virginis gloriose.

E iibro privilegior. MS. sec. XVI. Cremsirii. Collat. cum Vidimus episcopi Prothasii de anno 1467. pro iudice in Kozlowic: orig. Cremsirii.

XV.

Conradus, abbas Welchradensis, distinquit domos censuales ecclesiarum S. Petri et S. Jacobi Brunae. Dto. HII. Idus Septembris 1294.

Nos frater Cunradus dictus abbas monasterii de Welegrad, Cister- ciensis ordinis, Olomucensis diocesis. Vniuersis Chrisü fidelibus presentes litteras inspecturis cupimus esse notum, quod cum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio, sexto kalendas Julii, indictione sexta, in arbitrio super limitibus parochialium ecclesiarum sancti Petri et sancti Ja- cobi Burgi Brunensis, predicte diocesis, per nos legitime lato, per partes adprobato, et per reuerendum patrem dominum 'Fheodericum, dei gracia episcopum Olomucensem, in publicam formam redacto, ratificato, confirmato, et ad vota precesque partium sigilio eiusdem roborato, articulus de cen-



Text viewManuscript line view