EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

16S

atque inibi pauperibus christi presentis et temporalis, nobis autem vltime ac eterne repausacionis loculum preparare. Itaque domino Arnoldo vene- rabili Abbati et conuentui in Sar vt ipsum hospitale ab ipsis construi no- mine nostro valeat damus villam nostram Hainrichsdorf in subsidium cum omnibus atünenciis, et prouentibus suis, videlicet, agris, pratis, pascuis, et monte in quo olim minere argenti defosse sunt, seu quouis nomine cen- seantur ac ipsam villam et montem cum omni iure quo ad nos a progeni- toribus nostris pertinet, transferímus hereditarie in eosdem. Insuper de equiricia nostra quod stuot vulgariter dicitur, decimum poledrum annis sin- gulis eisdem conferimus et tam de theloneo nostro in Kofiwors, in pre- senti quam de montanis aut terris nostris in futuro ex tunc ut ex nunc, sicubi lucrum auri vel argenti effodiendi exortum fuerit secundam decimam nouem videlicet precium que nobis post decimam ipsis prius inibi datam remanserat, addimus omnia hec eorum vsui inperpetuum permansura. Vt autem hec nostra donacio claustro et conuentui in Sar, perpetua perseue- ret, hanc ipsis nostre donacionis paginam in memorabile testimonium con- ferimus vtriusque nostrum sigillis efficacius roboratam. 'Pestes nichilominus huius rei sunt, Dominus Smilo de Oberses, Dominus Beniko de Dlusin, Dominus Ch. de Longa uilla. Pschiko de Lipka. Rhosnata de Grenitz. Wanik Schidla de Znentz, et alii quam plures viri fide digni. Actum et datum in Levhtenburch. Anno domini M. CCC. III. XII. Kalendas Januarii.

Ex originali ejusdem monasterii cum sigillis integris. Excussum Steinbach. II. 48.

CLX.

Joannes , episcopus Olomucensis, confirmat conventui monasterii Lucensis. dimidiam partem. decimarum in Rekwic, quam Zdislaus , plebanus in Kiidlowic, eidem in pitantiam ad tempora vitae suae contulit. . Dto. in | Modiic, X Kalend. Januarii 1303.

Johannes, dei gracia Olomucensis Episcopus. Vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Pie postu- lacio voluntatis effectu debet prosequente compleri, vt et-deuocionis since- ritas laudabiliter enitescat, et vilitas postulata vires indubitanter assumai.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile