EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
16S

[2]
atque inibi pauperibus christi presentis et temporalis, nobis autem vltime
[3]
ac eterne repausacionis loculum preparare. Itaque domino Arnoldo vene-
[4]
rabili Abbati et conuentui in Sar vt ipsum hospitale ab ipsis construi no-
[5]
mine nostro valeat damus villam nostram Hainrichsdorf in subsidium cum
[6]
omnibus atünenciis, et prouentibus suis, videlicet, agris, pratis, pascuis, et
[7]
monte in quo olim minere argenti defosse sunt, seu quouis nomine cen-
[8]
seantur ac ipsam villam et montem cum omni iure quo ad nos a progeni-
[9]
toribus nostris pertinet, transferímus hereditarie in eosdem. Insuper de
[10]
equiricia nostra quod stuot vulgariter dicitur, decimum poledrum annis sin-
[11]
gulis eisdem conferimus et tam de theloneo nostro in Kofiwors, in pre-
[12]
senti quam de montanis aut terris nostris in futuro ex tunc ut ex nunc,
[13]
sicubi lucrum auri vel argenti effodiendi exortum fuerit secundam decimam
[14]
nouem videlicet precium que nobis post decimam ipsis prius inibi datam
[15]
remanserat, addimus omnia hec eorum vsui inperpetuum permansura. Vt
[16]
autem hec nostra donacio claustro et conuentui in Sar, perpetua perseue-
[17]
ret, hanc ipsis nostre donacionis paginam in memorabile testimonium con-
[18]
ferimus vtriusque nostrum sigillis efficacius roboratam. 'Pestes nichilominus
[19]
huius rei sunt, Dominus Smilo de Oberses, Dominus Beniko de Dlusin,
[20]
Dominus Ch. de Longa uilla. Pschiko de Lipka. Rhosnata de Grenitz.
[21]
Wanik Schidla de Znentz, et alii quam plures viri fide digni. Actum et
[22]
datum in Levhtenburch. Anno domini M. CCC. III. XII. Kalendas Januarii.

[23]
Ex originali ejusdem monasterii cum sigillis integris. Excussum Steinbach. II. 48.

[24]
CLX.

[25]
Joannes , episcopus Olomucensis, confirmat conventui monasterii Lucensis.
[26]
dimidiam partem. decimarum in Rekwic, quam Zdislaus , plebanus in
[27]
Kiidlowic, eidem in pitantiam ad tempora vitae suae contulit. . Dto. in
[28]
| Modiic, X Kalend. Januarii 1303.

[29]
Johannes, dei gracia Olomucensis Episcopus. Vniuersis presentes
[30]
litteras inspecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Pie postu-
[31]
lacio voluntatis effectu debet prosequente compleri, vt et-deuocionis since-
[32]
ritas laudabiliter enitescat, et vilitas postulata vires indubitanter assumai.


Text viewFacsimile