63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
152
CXLVIII.
Wenceslaus, rex Bočmiae et Poloniae, possessiones civitatis Znoymensis
ab omni onere eximit, eique jus milliare et silvam Leskow confert. Dto.
Brunae VIII. Idus Aprilis. 1303.
Nos Wencezlaus dei gracia Boemie et Polonie Rex. Notum fa-
cimus vniuersis presentes litteras inspecturis. Quod nos ciues nostros
Znoymenses, propter ipsorum fidei et deuocionis promptitudinem quam ad
celsitudinem nostram gerunt, volentes aitollere gratiosis graciis libertatum,
ipsisque commoda procurare. Ciues predictos et heredes ac successores
ipsorum de vniuersis suis prediis et hereditatibus que ipsi ciuitati Znoy-
mensi, ex antiquo a primeua eius fundacione ac locacione sunt annexa,
per progenitorum nostrorum graciam et fauorem. ac de illis possessionibus
quas de nouo emerant, et imposterum eos emere contigerit, a iurisdicione
ac potestate qualibet omnium beneficiariorum absoluimus graciose et. esse
uolumus imperpetuum liberos et solutos, ita quod ammodo de predictis vni-
uersis suis possessionibus quas nunc habent et in futurum habebunt, ipsi
ciues et eorum successores non alibi quam coram camerario nostro morauie
qui pro tempore fuerit, aui iudice ciuitatis eiusdem debeant, pro causis et
excessibus quibuslibet conueniri, amplius, ut dicta ciuitas se a nobis gau-
deat percepisse plura profectuum incrementa, statuimus, et volumus precise
inhibentes, ne quis incolarum in bonis nostris et bonis alterius cuiuscunque
in spacio vnius miliaris ad omne latus eiusdem ciuitatis cereuisiam venalem
braxare uel habere vlterius audeat nec presumat; ad hec pro melioracione
eciam ac profectum ciuitatis predicte, siluam nostram Leskouecz prope
ipsam ciuitatem sitam, eidem ciuitati damus et conferimus, ut de cetéro ad
dictam ciuitatem pertineat, et predicti ciues pro pascuis habeant siluam
ipsam. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigillis maiesta-
iis nostre iussimus, communiri. Datum Brune per manus venerabilis Petri
Basiliensis episcopi, wissegradensis prepositi, Regnique Boemie Cancellarii,
principis nostri dilecti. Anno domini Millesimo. "Frecentesimo. Tercio.
VII. Kalendas aprilis. Indictionis prime. anno Regnorum Boemie sexto.
Polonie vero tercio.
Ex originali in archivo ejusdem civitatis.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile