63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
126
quam ebdomadariis inviolabiliter obseruentur presentem literam tam nostri
quam capituli sigillis fecimus roborari ad rei memoriam sempiternam. Actum
et datum. in Olomucz Anno domini MCCCprimo III. nonis Aprilis.
E Cod. membr. I. f. 50. in archivo capituli Olomucensis.
CXXI.
Smilo de Castello el Eva uxor ejus conferunt monasterio in Rjse (Neu-
reusch) jus patronatus ecclesiae in Antiqua Rusch. Dto. in Вузе. XVI.
| Kalend. Maji. 1301.
In nomine domini. Amen. Nos Zmilo de Castello et Nos Eua, uxor
eiusdem domini Zmilonis, notum facimus uniuersis, ad quos presencium
peruenerit noticia litterarum, quod nos vnanimi consensu, deliberacione
quoque presedente matura, iuspatronatus parrochialis ecclesie in antiquo
Rusch, quod hucusque iusto titulo possedimus, in remedium animarum no-
strarum ac parentum nostrorum ecclesie conuentuali in Rusch premonstra-
tensis ordinis pure donauimus propter deum pariter et donamus, libere et
quiete perpetuo possidendum, renunciantes omni iuri, quod prius in colla-
cione ecclesie habuimus supradicte. Ne autem successorum nostrorum ali-
quis seu eciam alius qualiscunque predictam nostram donationem, rite ac
racionabiliter coram infra scriptis testibus factam, infringere valeat aut
turbare, presentes litteras conscribi, et sigilli nostri ac eorundem testium
fecimus munimine roborari. Nos vero Wolvramus de Zlatina, hartlibus
de Zuséray, Marquardus de Knehniz pretaxate donacioni perhibemus te-
stimonium, sigilla nostra ad peticionem predictorum amborum, domini vides”
licet Zmilonis et domine Eue, sue coniugis, presentibus apponentes. Actum
et datum in Rusch anno domini millesimo trecentesimo primo, sexto decimo
Kalendas Maii.
Ex originali in archivo ejusdem monasterii.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile