EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

126 quam ebdomadariis inviolabiliter obseruentur presentem literam tam nostri quam capituli sigillis fecimus roborari ad rei memoriam sempiternam. Actum et datum. in Olomucz Anno domini MCCCprimo III. nonis Aprilis.

E Cod. membr. I. f. 50. in archivo capituli Olomucensis.

CXXI.

Smilo de Castello el Eva uxor ejus conferunt monasterio in Rjse (Neu- reusch) jus patronatus ecclesiae in Antiqua Rusch. Dto. in Вузе. XVI. | Kalend. Maji. 1301.

In nomine domini. Amen. Nos Zmilo de Castello et Nos Eua, uxor eiusdem domini Zmilonis, notum facimus uniuersis, ad quos presencium peruenerit noticia litterarum, quod nos vnanimi consensu, deliberacione quoque presedente matura, iuspatronatus parrochialis ecclesie in antiquo Rusch, quod hucusque iusto titulo possedimus, in remedium animarum no- strarum ac parentum nostrorum ecclesie conuentuali in Rusch premonstra- tensis ordinis pure donauimus propter deum pariter et donamus, libere et quiete perpetuo possidendum, renunciantes omni iuri, quod prius in colla- cione ecclesie habuimus supradicte. Ne autem successorum nostrorum ali- quis seu eciam alius qualiscunque predictam nostram donationem, rite ac racionabiliter coram infra scriptis testibus factam, infringere valeat aut turbare, presentes litteras conscribi, et sigilli nostri ac eorundem testium fecimus munimine roborari. Nos vero Wolvramus de Zlatina, hartlibus de Zuséray, Marquardus de Knehniz pretaxate donacioni perhibemus te- stimonium, sigilla nostra ad peticionem predictorum amborum, domini vides licet Zmilonis et domine Eue, sue coniugis, presentibus apponentes. Actum et datum in Rusch anno domini millesimo trecentesimo primo, sexto decimo

Kalendas Maii.

Ex originali in archivo ejusdem monasterii.



Text viewManuscript line view