EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

8 foro, quod dicitur Noua ecclesia et tuo. uidimus per omnia in hec uerba In nomine domini amen. Nos Nycolaus... anno domini M. CC. XC. IIII. XVIII. Kalendas Julii. vide 'T. V. n. VIII. Nos igitur, deuocionem ipsius in eo com- mendatam habentes, predicte fundacioni ecclesie in W'oianowicz pium pre- bemus assensum et donacionem duorum mansorum, vnius videlicet in pre- dicta villa Woianowicz, et alterius in Noua ecclesia per ipsum ducem Ni- colaum liberaliter factam, nec non promissa spontanea et obligacionem colonorum eiusdem uille W'oianowicz uoluntariam. super geminacione mis- salis annone nomine decimarum reddenda predictis ecclesiis annuatim. aucto- ritate ordinaria confirmamus. Ita quod eadem ecclesia in Woianowicz fun- data in terminis parochie tue ad matricem ecclesiam in Noua ecclesia tamquam filia pertineat pleno iure. et tam sepulture quam aliorum beneficiorum et sacramentorum ecclesiasticorum gratia gaudere debeat tamquam mater. Tu eciam et successores tui plebani Noue ecclesie instituendi et destituendi uicarios habeatis liberam facultatem. qui eciam uicarii in signum subiectio- nis et filiacionis in solucione determinati census prout nobis placuerit iuxta ualorem et possibilitatem ecclesie predicte in Woianowicz. prefate matrici ecclesie tenebuntur annis singulis respondere, non pretermisso eciam ut parochiales eiusdem ecclesie in W'oianowicz possitis sicut hactenus ad red- dendas decimas prenotatas et alia iura nostra compellere ecclesiasticam per censuram. Datum in Olomuc anno domini M. CC. XC. IIII. XV. Kalend. Julii.

Sigill. illaesum. Ex originali in archivo monasterii Oslowanensis.

X.

Wenceslaus, rex Boemiae et marchio Moraviae, confirmat monasterio Lu- censi villam Oblas emtam a filia Hortlini de Kyrowic. Dto. Pragae IV. Kalendas Julii. 1294.

Nos Wencezlaus, dei gracia Rex Boemorum, Dux Cracouie et San- domirie, Marchioque Morauie. Harum serie notum facimus vniuersis pre- sentibus et futuris, quod, cum honorabiles uiri; Symon, abbas, totusque conuentus monasterii Lucensis, Obluss uillam sibi contiguam cum domibus, areis, agris et aliis attinentiis suis pro melioranda conditione iam dicti


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile