Facsimile view
63
8
foro, quod dicitur Noua ecclesia et tuo. uidimus per omnia in hec uerba In
nomine domini amen. Nos Nycolaus... anno domini M. CC. XC. IIII. XVIII.
Kalendas Julii. vide 'T. V. n. VIII. Nos igitur, deuocionem ipsius in eo com-
mendatam habentes, predicte fundacioni ecclesie in W'oianowicz pium pre-
bemus assensum et donacionem duorum mansorum, vnius videlicet in pre-
dicta villa Woianowicz, et alterius in Noua ecclesia per ipsum ducem Ni-
colaum liberaliter factam, nec non promissa spontanea et obligacionem
colonorum eiusdem uille W'oianowicz uoluntariam. super geminacione mis-
salis annone nomine decimarum reddenda predictis ecclesiis annuatim. aucto-
ritate ordinaria confirmamus. Ita quod eadem ecclesia in Woianowicz fun-
data in terminis parochie tue ad matricem ecclesiam in Noua ecclesia tamquam
filia pertineat pleno iure. et tam sepulture quam aliorum beneficiorum et
sacramentorum ecclesiasticorum gratia gaudere debeat tamquam mater. Tu
eciam et successores tui plebani Noue ecclesie instituendi et destituendi
uicarios habeatis liberam facultatem. qui eciam uicarii in signum subiectio-
nis et filiacionis in solucione determinati census prout nobis placuerit iuxta
ualorem et possibilitatem ecclesie predicte in Woianowicz. prefate matrici
ecclesie tenebuntur annis singulis respondere, non pretermisso eciam ut
parochiales eiusdem ecclesie in W'oianowicz possitis sicut hactenus ad red-
dendas decimas prenotatas et alia iura nostra compellere ecclesiasticam per
censuram. Datum in Olomuc anno domini M. CC. XC. IIII. XV. Kalend. Julii.
Sigill. illaesum. Ex originali in archivo monasterii Oslowanensis.
X.
Wenceslaus, rex Boemiae et marchio Moraviae, confirmat monasterio Lu-
censi villam Oblas emtam a filia Hortlini de Kyrowic. Dto. Pragae IV.
Kalendas Julii. 1294.
Nos Wencezlaus, dei gracia Rex Boemorum, Dux Cracouie et San-
domirie, Marchioque Morauie. Harum serie notum facimus vniuersis pre-
sentibus et futuris, quod, cum honorabiles uiri; Symon, abbas, totusque
conuentus monasterii Lucensis, Obluss uillam sibi contiguam cum domibus,
areis, agris et aliis attinentiis suis pro melioranda conditione iam dicti