EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

110

CVIL

Wenceslaus, rex Boémiae et marchio Moraviae, confirmat ecclesiae Olo-

mucensi villas Cryzow et Bradlna, quas Albertus de Sternberg in recom-

gensationem damnorum illatorum (cfr. 1981) contulerat. Dto. Brunae II. Idus Maji 1299. .

Nos Wencezlaus, dei gracia rex Boemie. dux Cracouie et Sando- merie, Marchioque Morauie. Notum esse volumus íam presentibus quam futuris, quod cum quondam Albertus de Sternberch in recompensacionem dampnorum, qune Olomucensi ecclesie in bonis eius intulerat et pro anime sue remedio eidem ecclesie villas suas dictas Cryzow et Bradlna, cum agris cultis et incultis, pratis, pascuis, montibus planis, aquis aquarumue decursibus, piscacionibus, molendinis, siluis, nemoribus, venacionibus et omnibus aliis iuribus utilitatibus et pertinentiis earundem dederit, ac dona- uerit per dictam ecclesiam iure proprietatis possidendas, perpetuo et ha- bendas. Nos principaliter propter deum, et ob reuerenciam beati Wen- cezlay patroni ac honorabilium virorum Budizlay decani, Cyri, prepositi et capituli ecclesie predicte supplicaciones per eos nobis factas, dictam villa- rum ipsarum donacionem ratam habemus et gratam ac ei nostrum benigne prestamus assensum; volentes ut ecclesia predicta villas easdem imperpe- tuum íeneat ac possideat pacifice et quiete. Adicimus eciam ad maioris gracie cumulum, vt ville predicte ac pauperes in eis residentes, ea gau- deant libertate qua pauperes in aliis villis et bonis ipsius ecclesie gaudere noscuntur. In cuius rei testimonium presentes litteras exinde scribi et si- gillis maiestatis nostre iussimus communiri. Datum Brunne per manus ve- nerabilis Petri Basiliensis episcopi prepositi Wissegradensis et regni Boe, mie cancellarii principis nostri dilecti. Anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo nono. II. Idus Maii. XII. indiccionis regni nostri anno secundo.

Ex orig. in arch. cap. Olom.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile