EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
110

[2]
CVIL

[3]
Wenceslaus, rex Boémiae et marchio Moraviae, confirmat ecclesiae Olo-

[4]
mucensi villas Cryzow et Bradlna, quas Albertus de Sternberg in recom-

[5]
gensationem damnorum illatorum (cfr. 1981) contulerat. Dto. Brunae
[6]
II. Idus Maji 1299. .

[7]
Nos Wencezlaus, dei gracia rex Boemie. dux Cracouie et Sando-
[8]
merie, Marchioque Morauie. Notum esse volumus íam presentibus quam
[9]
futuris, quod cum quondam Albertus de Sternberch in recompensacionem
[10]
dampnorum, qune Olomucensi ecclesie in bonis eius intulerat et pro anime
[11]
sue remedio eidem ecclesie villas suas dictas Cryzow et Bradlna, cum
[12]
agris cultis et incultis, pratis, pascuis, montibus planis, aquis aquarumue
[13]
decursibus, piscacionibus, molendinis, siluis, nemoribus, venacionibus et
[14]
omnibus aliis iuribus utilitatibus et pertinentiis earundem dederit, ac dona-
[15]
uerit per dictam ecclesiam iure proprietatis possidendas, perpetuo et ha-
[16]
bendas. Nos principaliter propter deum, et ob reuerenciam beati Wen-
[17]
cezlay patroni ac honorabilium virorum Budizlay decani, Cyri, prepositi et
[18]
capituli ecclesie predicte supplicaciones per eos nobis factas, dictam villa-
[19]
rum ipsarum donacionem ratam habemus et gratam ac ei nostrum benigne
[20]
prestamus assensum; volentes ut ecclesia predicta villas easdem imperpe-
[21]
tuum íeneat ac possideat pacifice et quiete. Adicimus eciam ad maioris
[22]
gracie cumulum, vt ville predicte ac pauperes in eis residentes, ea gau-
[23]
deant libertate qua pauperes in aliis villis et bonis ipsius ecclesie gaudere
[24]
noscuntur. In cuius rei testimonium presentes litteras exinde scribi et si-
[25]
gillis maiestatis nostre iussimus communiri. Datum Brunne per manus ve-
[26]
nerabilis Petri Basiliensis episcopi prepositi Wissegradensis et regni Boe,
[27]
mie cancellarii principis nostri dilecti. Anno domini Millesimo ducentesimo
[28]
nonagesimo nono. II. Idus Maii. XII. indiccionis regni nostri anno secundo.

[29]
Ex orig. in arch. cap. Olom.


Text viewFacsimile