EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

89

Nonagesimo Octavo. V. Idus Aprilis Undecime Indiccionis. Regni nostri anno Primo.

E monastico MS. in tomo cum inscriptione Cistercienses Moniales*. p. 110. archivi Rayhradensis.

LXXXIX.

Capitulum | Boleslaviense resignat | episcopo | Olomucensi denarios deci- males in districtu Zmoymensi. | Dto. Boleslaviae in vigilia S. Marci. 1298. i

Nos magister Pardussius diuina permissione prepositus Martinus decanus. Vlricus Custos. Nicolaus Scolasticus totumque capitulum Bole- slaviensis ecclesie pragensis dyocesis. .Notumfacimus vuniuersis presentes literas inspecturis. Quod cum ex antiquo tempore in partibus Morauie in archidiaconatu Snoymensi et Betoviensi prouincia et per totum districtum optinuerimus quedam jura episcopalia ad dyocesanum pertinentia. sicut de sex denariis de laneo vno quoque regionis predicte percipiendis, qui de- narii hodie decimales dicuntur sed Vomerales primitus vocabantur. et de decimo tributo siue theloneo Ciuitatum. pontium seu quorumcunque aliorum locorum que similiter ex largicione et donacione principis terre quondam Wratislai ducis Boemorum oblata et ab Othacaro et Wencezlao tercio et quarto Regibus Boemie et Marchionibus Morauie nobis et ecclesie nostre de facto confirmata fuerunt, cum res aliena et precipue ecclesiastica a principibus secularibus conferri non potuerit, uel eciam confirmari cum pre- judicio et jactura episcopalis Kathedre et loci dyocesani Olomucensis epis- copi ad quam Olomucensem Kathedram predicti denarii de vnoquoque laneo terre decimales et decima theloneorum huiusmodi predictorum per totam eandem Olomucensem dyocesin pertinuerunt. semper ab eo tempore cuius memoria non existit excepto archidiaconatu Snoymensi et provincia Beto- uiensi quod per solam alienanionem principum sicut superius est pre- missum a sede episcopali abstractum de facto fuerat et prescisum Et quum venerabilis in Cristo pater dominus Olomucensis episcopus Nos pro restitutione eorundem iurium episcopalium ad se spectantium que nos con-

i2


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile