EN | ES |

Facsimile Lines

63


< Page >

[1]
89

[2]
Nonagesimo Octavo. V. Idus Aprilis Undecime Indiccionis. Regni nostri
[3]
anno Primo.

[4]
E monastico MS. in tomo cum inscriptione Cistercienses Moniales*. p. 110.
[5]
archivi Rayhradensis.

[6]
LXXXIX.

[7]
Capitulum | Boleslaviense resignat | episcopo | Olomucensi denarios deci-
[8]
males in districtu Zmoymensi. | Dto. Boleslaviae in vigilia S. Marci.
[9]
1298. i

[10]
Nos magister Pardussius diuina permissione prepositus Martinus
[11]
decanus. Vlricus Custos. Nicolaus Scolasticus totumque capitulum Bole-
[12]
slaviensis ecclesie pragensis dyocesis. .Notumfacimus vuniuersis presentes
[13]
literas inspecturis. Quod cum ex antiquo tempore in partibus Morauie in
[14]
archidiaconatu Snoymensi et Betoviensi prouincia et per totum districtum
[15]
optinuerimus quedam jura episcopalia ad dyocesanum pertinentia. sicut de
[16]
sex denariis de laneo vno quoque regionis predicte percipiendis, qui de-
[17]
narii hodie decimales dicuntur sed Vomerales primitus vocabantur. et de
[18]
decimo tributo siue theloneo Ciuitatum. pontium seu quorumcunque aliorum
[19]
locorum que similiter ex largicione et donacione principis terre quondam
[20]
Wratislai ducis Boemorum oblata et ab Othacaro et Wencezlao tercio et
[21]
quarto Regibus Boemie et Marchionibus Morauie nobis et ecclesie nostre
[22]
de facto confirmata fuerunt, cum res aliena et precipue ecclesiastica a
[23]
principibus secularibus conferri non potuerit, uel eciam confirmari cum pre-
[24]
judicio et jactura episcopalis Kathedre et loci dyocesani Olomucensis epis-
[25]
copi ad quam Olomucensem Kathedram predicti denarii de vnoquoque laneo
[26]
terre decimales et decima theloneorum huiusmodi predictorum per totam
[27]
eandem Olomucensem dyocesin pertinuerunt. semper ab eo tempore cuius
[28]
memoria non existit excepto archidiaconatu Snoymensi et provincia Beto-
[29]
uiensi quod per solam alienanionem principum sicut superius est pre-
[30]
missum a sede episcopali abstractum de facto fuerat et prescisum Et
[31]
quum venerabilis in Cristo pater dominus Olomucensis episcopus Nos pro
[32]
restitutione eorundem iurium episcopalium ad se spectantium que nos con-

[33]
i2


Text viewFacsimile