EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

79

dos, dicto ordini ad culta colenda, silvatica extirpanda, prout commodo et honori ordinis expedire videbitur, pleno iure dedimus et donamus proprie- tatis nomine perpetuo possidendam, nihil iuris in ipsa curia nobis ac no- stris heredibus reservantes. Ut igitur hec donatio nostra supradicto or- dini firma in perpetuum perseveret, nec ab aliquo successorum nostrorum cassari valeat in futuro, presens instrumentum cum subiunctione testium, qui donationi interfuerunt, scribi volumus et sigilli nostri munimine robo- rari. 'lestes sunt dominus Herimannus plebanus de Rudgerslag , dominus Bransod, frater Zidizlaus ordinis domus teutunice, Chunradus dictus Pulz, Gotfridus civis, Prybizlaus procurator, Ortlibus civis, Rinoldus, Henricus dictus Dornich, Hartwicus notarius, Vlricus dictus Anfora. Otto dictus Vuchs. Datum .in Nova Domo Anno Domini M. CC. XCVI. V. Kalendas

Octobris. Originale in archivo Melitens. Pragae. Belzel in den böhm. Abhandlungen 1798.

LXXVII.

Protiwa de Daubrawic vendit et legat bona sua super aqua Beyx in

Moravia pro CCL. marcis fratrà Ekkoni, magistro militiae templi per

Boémiam et Moraviam ac ordini ipsius. Dto. Brunae, pridie Kalendas Octobris 1997.

In nomine domini amen. Protheba, miles dictus de Dobrauyz, om- nibus presentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Que geruntur in tempore, ne lapsu temporis evanescant, humana prudentia, rerum exitus considerans, inolevit vacillanti negotio firmitatis remedio subvenire, et temporaliter habita redivivo personarum ac scriptu- rae testimonio perennare. Noverint igitur universi, ad quos presentes per- venerint, quod ego meam hereditatem, in Marchionatu Moravie regni Bo- hemie sitam super utrumque litus aque dicte Beyx, emi rite et iuste erga .viros idoneos et legales Scheborium de Auverschitz, Grislaum filium Wyc- nardi, Herbordum de Nisamylys, Matheum de Gyranowys, Nicolaum de Wezzel, et eandem annis pluribus pacifice tenui et possedi. Ceterarum deo volente ac Domino meo W. serenissimo rege Bohemie annuente de


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile