79
dos, dicto ordini ad culta colenda, silvatica extirpanda, prout commodo et
honori ordinis expedire videbitur, pleno iure dedimus et donamus proprie-
tatis nomine perpetuo possidendam, nihil iuris in ipsa curia nobis ac no-
stris heredibus reservantes. Ut igitur hec donatio nostra supradicto or-
dini firma in perpetuum perseveret, nec ab aliquo successorum nostrorum
cassari valeat in futuro, presens instrumentum cum subiunctione testium,
qui donationi interfuerunt, scribi volumus et sigilli nostri munimine robo-
rari. 'lestes sunt dominus Herimannus plebanus de Rudgerslag , dominus
Bransod, frater Zidizlaus ordinis domus teutunice, Chunradus dictus Pulz,
Gotfridus civis, Prybizlaus procurator, Ortlibus civis, Rinoldus, Henricus
dictus Dornich, Hartwicus notarius, Vlricus dictus Anfora. Otto dictus
Vuchs. Datum .in Nova Domo Anno Domini M. CC. XCVI. V. Kalendas
Octobris.
Originale in archivo Melitens. Pragae. — ‘Belzel in den böhm. Abhandlungen 1798.
LXXVII.
Protiwa de Daubrawic vendit et legat bona sua super aqua Beyx in
Moravia pro CCL. marcis fratrà Ekkoni, magistro militiae templi per
Boémiam et Moraviam ac ordini ipsius. Dto. Brunae, pridie Kalendas
Octobris 1997.
In nomine domini amen. Protheba, miles dictus de Dobrauyz, om-
nibus presentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui est omnium vera
salus. Que geruntur in tempore, ne lapsu temporis evanescant, humana
prudentia, rerum exitus considerans, inolevit vacillanti negotio firmitatis
remedio subvenire, et temporaliter habita redivivo personarum ac scriptu-
rae testimonio perennare. Noverint igitur universi, ad quos presentes per-
venerint, quod ego meam hereditatem, in Marchionatu Moravie regni Bo-
hemie sitam super utrumque litus aque dicte Beyx, emi rite et iuste erga
.viros idoneos et legales Scheborium de Auverschitz, Grislaum filium Wyc-
nardi, Herbordum de Nisamylys, Matheum de Gyranowys, Nicolaum de
Wezzel, et eandem annis pluribus pacifice tenui et possedi. Ceterarum
deo volente ac Domino meo W. serenissimo rege Bohemie annuente de