63
63
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
+
episcopalia et ducalia semper et vbique ad nos pertineat, et alia ripa siue
litus uersus Poloniam pertineat ad ducatum. Et vsus fluuii et piscationes
absque alterna inpeditione qualibet sint communes, qualitercumque meatus
fluuii varietur, ut mete per aggeres sint distincte. Vt autem hec .ordina-
tio et compositio et terminorum distinctio inter nos et ducem predictum et
successores eius perpetuo perseueret, ipsam nostro et capituli nostri sigillis
in signum consensus prouidimus roborandam. 'T'estes eciam huius rei sunt
domini Olomucenses. Fridericus archidiaconus Olomucensis. Magister Am-
brosius archidiaconus Prerouiensis. et Andreas canonici Olomucenses. et
milites nostri. Borsutha de Ceniz. Nycolaus de Kelzc. Lupus de Nascedl.
.Herrmannus de Lobensteyn. Syfridus de Engelsperc. Gotfridus de Gebyn-
stete, et fideles uostri comites de Vriburch, Bludo et Henomannus, et alii
quam plurimi fide digni. Datum in Ostrauia anno domini M. CC. nonage-
simo septimo. ПН. Nonas Augusti.
Ex orig. cum duobus sigillis integris in archivo archiepiscopali Cremsiriens.
LXXIV.
JMMésko, dux "Pesjnensis, compositionem et conventionem suam cum Thco-
derico, episcopo Olomucensi, de metis Poloniae et Moraviae i. e. ducatus
Tésjnensis mediante Boleslao, duce Opoliensi, factam protestatur. Dio.
in Ostravia IV. Non. Augusti 1297. Us
In nomine domini amen. Equitas rationis et approbata consuetudo
requirunt, vt iurgantium questiones, que grate pacis limite terminantur, ad
cautelam presencium et notitiam posterorum redigi debeant in scripturam,
ne lites dampnosas certo fine decisas, incertitudo succedens quandoque re-
suscite, quas intercedens concordia sepeliuit. Proinde nos Mesco, dei
gracia dux 'lPessinensis et dominus Oswencinensis, vniuersis ad quos pre-
sens scriptum peruenerit facimus manifestum, Quod oría iam dudum inter
nos ex vna parte et inter venerabilem in Christo patrem et dominum 'l'heo-
dericum, dei gratia episcopum Olomucensem, materia questionis et graui
discordia suscitata, super metis et terminis apud Ostrauiam in finibus bo-
norum ducatus nostri et episcopatus Olomuceusis pro eo, quod fluuius idem
X
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile