EN | ES |

Facsimile view

63


< Page >

+

episcopalia et ducalia semper et vbique ad nos pertineat, et alia ripa siue litus uersus Poloniam pertineat ad ducatum. Et vsus fluuii et piscationes absque alterna inpeditione qualibet sint communes, qualitercumque meatus fluuii varietur, ut mete per aggeres sint distincte. Vt autem hec .ordina- tio et compositio et terminorum distinctio inter nos et ducem predictum et successores eius perpetuo perseueret, ipsam nostro et capituli nostri sigillis in signum consensus prouidimus roborandam. 'T'estes eciam huius rei sunt domini Olomucenses. Fridericus archidiaconus Olomucensis. Magister Am- brosius archidiaconus Prerouiensis. et Andreas canonici Olomucenses. et milites nostri. Borsutha de Ceniz. Nycolaus de Kelzc. Lupus de Nascedl. .Herrmannus de Lobensteyn. Syfridus de Engelsperc. Gotfridus de Gebyn- stete, et fideles uostri comites de Vriburch, Bludo et Henomannus, et alii quam plurimi fide digni. Datum in Ostrauia anno domini M. CC. nonage- simo septimo. ПН. Nonas Augusti.

Ex orig. cum duobus sigillis integris in archivo archiepiscopali Cremsiriens.

LXXIV.

JMMésko, dux "Pesjnensis, compositionem et conventionem suam cum Thco- derico, episcopo Olomucensi, de metis Poloniae et Moraviae i. e. ducatus Tésjnensis mediante Boleslao, duce Opoliensi, factam protestatur. Dio.

in Ostravia IV. Non. Augusti 1297. Us

In nomine domini amen. Equitas rationis et approbata consuetudo requirunt, vt iurgantium questiones, que grate pacis limite terminantur, ad cautelam presencium et notitiam posterorum redigi debeant in scripturam, ne lites dampnosas certo fine decisas, incertitudo succedens quandoque re- suscite, quas intercedens concordia sepeliuit. Proinde nos Mesco, dei gracia dux 'lPessinensis et dominus Oswencinensis, vniuersis ad quos pre- sens scriptum peruenerit facimus manifestum, Quod oría iam dudum inter nos ex vna parte et inter venerabilem in Christo patrem et dominum 'l'heo- dericum, dei gratia episcopum Olomucensem, materia questionis et graui discordia suscitata, super metis et terminis apud Ostrauiam in finibus bo- norum ducatus nostri et episcopatus Olomuceusis pro eo, quod fluuius idem

X



Text viewManuscript line view