EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

3

quarumcunque in predicto foro Novosedlicz a solutionibus quibuslibet juris Lowche, sive fori plena gaudere volumus libertate. Addicimus preterea et decernimus, ut si predicti cruciferi in Novosedlicz aliguam domum in civitate Brunensi sua emerint pecunia, vel si eis aliqua domus ibidem do- nata fuerit, quod eadem domus empta per eos, vel donata ipsis a solutione quarumlibet collectarum perpetuo sit libera et exempta. Universis igitur camerariis, burgraviis, beneficiariis, officialibus, forestariis, villicis, judici- bus et civibus nostris tenore presentium damus districtius in mandatis, qua- tenus predictos cruciferos de Novosedlicz, et homines eorum contra exemp- tiones, donationes, et libertates nostras in presenti privilegio expressas non presumant, sicut. gravem indignationis nostre offensam evitare diligunt quomodolibet perturbare. Sed si contra predictos cruciferos de Novosed- licz vel homines ipsorum quisquam aliquid preponere habuerit actionis, is coram nobis et nullo alio, vel coram eo, cui ipsas causas specialiter duxe- rimus delegandas, de ipsis sibi judicium et justitiam postulet exhiberi, quia ipsos a singulis beneficiariis et officialibus terre nostre testimonio presen- tium esse liberos volumus, et exemptos. In quarum exemptionum, donatio- num et libertatum nostrarum testimonium et robur perpetuo duraturum prae- sentes fieri et sigillorum nostrorum jussimus munimine roborari. Datum Brune, per manus magistri Joannis prepositi Saccensis prothonotarii nostri Moravie. Anno Domini Millesimo CC. LXXXX. IIIL in vigilia ascen- sionis domini. Ex originali in archivo Freudenthalensi.

Ш.

Theodoricus, episcopus Olomucensis, confert Gerhardo de Medelec feudum in Biterne. Dt. in Hotzenplotz in die b. Agnetis 1294.

Nos "Theodoricus, dei gracia episcopus Olomucensis. Notum facimus vniversis, presentes litteras inspecturis, quod, cum Hermannus, quondam aduocatus de Wischow, feodum ab ecclesia nostra.sibi collatum canonice in villa nostra Sals, scilicet VI laneos possideret, tandem eo petente

alios VI laneos in districtu Hoczenplocensi in villa Biterne pro illis VI 1%


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile