Facsimile view
63
3
quarumcunque in predicto foro Novosedlicz a solutionibus quibuslibet juris
Lowche, sive fori plena gaudere volumus libertate. Addicimus preterea
et decernimus, ut si predicti cruciferi in Novosedlicz aliguam domum in
civitate Brunensi sua emerint pecunia, vel si eis aliqua domus ibidem do-
nata fuerit, quod eadem domus empta per eos, vel donata ipsis a solutione
quarumlibet collectarum perpetuo sit libera et exempta. Universis igitur
camerariis, burgraviis, beneficiariis, officialibus, forestariis, villicis, judici-
bus et civibus nostris tenore presentium damus districtius in mandatis, qua-
tenus predictos cruciferos de Novosedlicz, et homines eorum contra exemp-
tiones, donationes, et libertates nostras in presenti privilegio expressas
non presumant, sicut. gravem indignationis nostre offensam evitare diligunt
quomodolibet perturbare. Sed si contra predictos cruciferos de Novosed-
licz vel homines ipsorum quisquam aliquid preponere habuerit actionis, is
coram nobis et nullo alio, vel coram eo, cui ipsas causas specialiter duxe-
rimus delegandas, de ipsis sibi judicium et justitiam postulet exhiberi, quia
ipsos a singulis beneficiariis et officialibus terre nostre testimonio presen-
tium esse liberos volumus, et exemptos. In quarum exemptionum, donatio-
num et libertatum nostrarum testimonium et robur perpetuo duraturum prae-
sentes fieri et sigillorum nostrorum jussimus munimine roborari. Datum
Brune, per manus magistri Joannis prepositi Saccensis prothonotarii nostri
Moravie. Anno Domini Millesimo CC. LXXXX. IIIL in vigilia ascen-
sionis domini.
Ex originali in archivo Freudenthalensi.
Ш.
Theodoricus, episcopus Olomucensis, confert Gerhardo de Medelec feudum
in Biterne. Dt. in Hotzenplotz in die b. Agnetis 1294.
Nos "Theodoricus, dei gracia episcopus Olomucensis. Notum facimus
vniversis, presentes litteras inspecturis, quod, cum Hermannus, quondam
aduocatus de Wischow, feodum ab ecclesia nostra.sibi collatum canonice
in villa nostra Sals, scilicet VI laneos possideret, tandem eo petente
alios VI laneos in districtu Hoczenplocensi in villa Biterne pro illis VI
1%