EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

45 situm, «qu: sub predicto abbate et suis successoribus curam habet gerere tantum temporalium, ac priorem et alios fratres ibidem ponet ipse abbas, quos uoluerit, et libere remouebit eosdem, quando sue conscientie, et sa- luti fratrum, ac utilitati monasterii uiderit expedire, cum dictum monaste- rium in Raygrad abbati Brewnouiensi in spiritualibus et temporalibus a longe retroactis temporibus constet esse subiectum. Visitationis autem of- ficium secundum formam canonum cum duxerimus exercendum, si contra aliquos orta fuerit infamia, sepe dicto abbati denuntiabimus, ut super hiis sollempniter inquirat, et delinquentes puniat iuxta regularis exigentiam di- scipline. ^ Notoria autem crimina, que examinatione non indigent, cnm su- per hiis merito notari possit abbatis negligentia, libere corrigemus, dicto abbati denuntiantes, ut eos ab officiis et amministrationibus amoueat, et debeat amouere, et de aliis ipsi monasterio non differat prouidere. Supra- dictis igitur contenti predictum abbatem et conuentum Brewnouiensem, et suos successores, et monasterium Raygradense in ceteris duximus absol- uendos. Quod autem premissa omnia tam predicto abbati et monasterio Brewnouiensi, quam successoribus eius rata seruentur et stabilia, semperque maneant inconuulsa, nec ullius temporis euo aliquatenus immutentur, sed perpetuum irreuocabiliter sortiantur effectum, hanc paginam ad rei memo- riam sempiternam inde confectam sigilli nostri iussimus roborari. Et nos Olomucense capitulum predictam cessionem et recognitionem iurium pre- dictorum, nec non absolutionem in ceteris dicto uenerabili uiro, domino Bawaro, abbati et monasterio suo Brewnouiensi, et successoribus suis factam in perpetuum per reuerendum patrem, dominum nostrum 'l'heoderi- cum, Olomucensem episcopum, ratam habemus et gratam, et consensum nostrum vnanimiter adhibemus. Et quod super hoc nullus futuris tempori- bus dubietatis uel calumpnie possit oriri scrupulus, hanc etiam paginam ad firmiorem rei stabilitatem sigilli nostri fecimus appensione muniri. Ego Budizlaus decanus, ego Cyrus prepositus, ego Fridericus archidiaconus, et nos ceteri Olomucensis ecclesie canonici, premissis omnibus pro nobis et nostris successoribus, canonicis Olomucensibus, uoluntarie et fauorabiliter consentimus. . Actum et datum Medricz. VI. Kalendas Februarii, anno do- mini M. CC. LXXXXVI. Ex autogr. arch. Brewnow. Dobn. Mon. VI. 40.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile