[1] |
45
|
---|
[2] |
situm, «qu: sub predicto abbate et suis successoribus curam habet gerere
|
---|
[3] |
tantum temporalium, ac priorem et alios fratres ibidem ponet ipse abbas,
|
---|
[4] |
quos uoluerit, et libere remouebit eosdem, quando sue conscientie, et sa-
|
---|
[5] |
luti fratrum, ac utilitati monasterii uiderit expedire, cum dictum monaste-
|
---|
[6] |
rium in Raygrad abbati Brewnouiensi in spiritualibus et temporalibus a
|
---|
[7] |
longe retroactis temporibus constet esse subiectum. Visitationis autem of-
|
---|
[8] |
ficium secundum formam canonum cum duxerimus exercendum, si contra
|
---|
[9] |
aliquos orta fuerit infamia, sepe dicto abbati denuntiabimus, ut super hiis
|
---|
[10] |
sollempniter inquirat, et delinquentes puniat iuxta regularis exigentiam di-
|
---|
[11] |
scipline. ^ Notoria autem crimina, que examinatione non indigent, cnm su-
|
---|
[12] |
per hiis merito notari possit abbatis negligentia, libere corrigemus, dicto
|
---|
[13] |
abbati denuntiantes, ut eos ab officiis et amministrationibus amoueat, et
|
---|
[14] |
debeat amouere, et de aliis ipsi monasterio non differat prouidere. Supra-
|
---|
[15] |
dictis igitur contenti predictum abbatem et conuentum Brewnouiensem, et
|
---|
[16] |
suos successores, et monasterium Raygradense in ceteris duximus absol-
|
---|
[17] |
uendos. Quod autem premissa omnia tam predicto abbati et monasterio
|
---|
[18] |
Brewnouiensi, quam successoribus eius rata seruentur et stabilia, semperque
|
---|
[19] |
maneant inconuulsa, nec ullius temporis euo aliquatenus immutentur, sed
|
---|
[20] |
perpetuum irreuocabiliter sortiantur effectum, hanc paginam ad rei memo-
|
---|
[21] |
riam sempiternam inde confectam sigilli nostri iussimus roborari. Et nos
|
---|
[22] |
Olomucense capitulum predictam cessionem et recognitionem iurium pre-
|
---|
[23] |
dictorum, nec non absolutionem in ceteris dicto uenerabili uiro, domino
|
---|
[24] |
Bawaro, abbati et monasterio suo Brewnouiensi, et successoribus suis
|
---|
[25] |
factam in perpetuum per reuerendum patrem, dominum nostrum 'l'heoderi-
|
---|
[26] |
cum, Olomucensem episcopum, ratam habemus et gratam, et consensum
|
---|
[27] |
nostrum vnanimiter adhibemus. Et quod super hoc nullus futuris tempori-
|
---|
[28] |
bus dubietatis uel calumpnie possit oriri scrupulus, hanc etiam paginam ad
|
---|
[29] |
firmiorem rei stabilitatem sigilli nostri fecimus appensione muniri. Ego
|
---|
[30] |
Budizlaus decanus, ego Cyrus prepositus, ego Fridericus archidiaconus, et
|
---|
[31] |
nos ceteri Olomucensis ecclesie canonici, premissis omnibus pro nobis et
|
---|
[32] |
nostris successoribus, canonicis Olomucensibus, uoluntarie et fauorabiliter
|
---|
[33] |
consentimus. . Actum et datum Medricz. VI. Kalendas Februarii, anno do-
|
---|
[34] |
mini M. CC. LXXXXVI.
|
---|
[35] |
Ex autogr. arch. Brewnow. — Dobn. Mon. VI. 40.
|
---|