EN | ES |

63

63


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

I.

Theodericus, Olomucensis episcopus, ecclesiae in Hulin resarcit damna, quae ex factura secundi fossali circum munitionem ibidem est passa. Datum in Hulin Kalendis Februarii 1294.

"Theodericus dei gracia Olomucensis ecclesie episcopus. Dilecto capel- lano et notario suo 'lheoderico plebano in Hulin et successoribus eius in- perpetuum. Quia pro necessitate et cautela municionis nostre in Hulin, et propter facturam secundi fossati, molendinum et taberna, que erant de dote ecclesie tue, vicina fossato et adiacencia sunt destructe, et a locis propriis deposite. Ne tua parrochialis ecclesia dampnum et dispendium hoc modo in suis prouentibus pateretur. Pro destructione taberne predicte censum dimidie marce argenti a laneo, quem nunc Vlricus ciuis noster in Hulin possidet, et quicumque post eum successor eius tenebit eundem, tibi ac suc- cessoribus tuis, ac ecclesie tue in Hulin dedimus jure perpetuo in com- pensam. Pro depositione quoque molendini alium locum tibi et ecclesie tue concedimus in inferiori parte castri in decursu aque, vbi nunc molendinum nouum per te denuo est destructum, similiter tibi et ecclesie tue perpetuo contulimus in restaurum.. Ad hec, quia pratum ecclesie tue, quod est post pomerium ecclesie proximo situatum . in recognitionem cuiusdam proprietatis nobis duodecim denarios debebat annuos et soluebat. Illos eosdem XII. denarios tibi et ecclesie tue omnino remisimus, et absolutionem ipsorum eccle- siasticam facimus absolutam. Predictas igitur concessiones et recompensas, donationes seu remissiones tue ecclesie perpetuo profuturas, ratas habemus, et eas ex cería scientia nostra confirmamus, et presentis scripti et sigilli nostri patrocinio communimus. Datum in Hulin anno domini . M. CC. nona- gesimo quarto. Kalendis Februarii

(Sig. laesum.) Ex orig. in arch. cap. Olom.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile