Facsimile view
63
I.
Theodericus, Olomucensis episcopus, ecclesiae in Hulin resarcit damna, quae
ex factura secundi fossali circum munitionem ibidem est passa. Datum
in Hulin Kalendis Februarii 1294.
"Theodericus dei gracia Olomucensis ecclesie episcopus. Dilecto capel-
lano et notario suo 'lheoderico plebano in Hulin et successoribus eius in-
perpetuum. Quia pro necessitate et cautela municionis nostre in Hulin, et
propter facturam secundi fossati, molendinum et taberna, que erant de dote
ecclesie tue, vicina fossato et adiacencia sunt destructe, et a locis propriis
deposite. Ne tua parrochialis ecclesia dampnum et dispendium hoc modo
in suis prouentibus pateretur. Pro destructione taberne predicte censum
dimidie marce argenti a laneo, quem nunc Vlricus ciuis noster in Hulin
possidet, et quicumque post eum successor eius tenebit eundem, tibi ac suc-
cessoribus tuis, ac ecclesie tue in Hulin dedimus jure perpetuo in com-
pensam. Pro depositione quoque molendini alium locum tibi et ecclesie tue
concedimus in inferiori parte castri in decursu aque, vbi nunc molendinum
nouum per te denuo est destructum, similiter tibi et ecclesie tue perpetuo
contulimus in restaurum.. Ad hec, quia pratum ecclesie tue, quod est post
pomerium ecclesie proximo situatum . in recognitionem cuiusdam proprietatis
nobis duodecim denarios debebat annuos et soluebat. Illos eosdem XII.
denarios tibi et ecclesie tue omnino remisimus, et absolutionem ipsorum eccle-
siasticam facimus absolutam. Predictas igitur concessiones et recompensas,
donationes seu remissiones tue ecclesie perpetuo profuturas, ratas habemus,
et eas ex cería scientia nostra confirmamus, et presentis scripti et sigilli
nostri patrocinio communimus. Datum in Hulin anno domini . M. CC. nona-
gesimo quarto. Kalendis Februarii —
(Sig. laesum.) Ex orig. in arch. cap. Olom.